Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

abiit

Lc 15:15 Et abiit, et adhæsit uni civium regionis illius: et misit illum in villam suam ut pasceret porcos.
Lc 19:12 Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
Lc 22:4 et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis.
Lc 24:12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.
Io 4:3 reliquit Judæam, et abiit iterum in Galilæam.
Io 4:28 Reliquit ergo hydriam suam mulier, et abiit in civitatem, et dicit illis hominibus:
Io 4:43 Post duos autem dies exiit inde, et abiit in Galilæam.
Io 4:47 Hic cum audisset quia Jesus adveniret a Judæa in Galilæam, abiit ad eum, et rogabat eum ut descenderet, et sanaret filium ejus: incipiebat enim mori.
Io 6:1 Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
Io 10:40 Et abiit iterum trans Jordanem, in eum locum ubi erat Joannes baptizans primum, et mansit illic;
Io 11:28 Et cum hæc dixisset, abiit, et vocavit Mariam sororem suam silentio, dicens: Magister adest, et vocat te.
Io 11:54 Jesus ergo jam non in palam ambulabat apud Judæos, sed abiit in regionem juxta desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, et ibi morabatur cum discipulis suis.
Io 12:19 Pharisæi ergo dixerunt ad semetipsos: Videtis quia nihil proficimus? ecce mundus totus post eum abiit.
Io 12:36 Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis. Hæc locutus est Jesus, et abiit et abscondit se ab eis.
Act 5:26 Tunc abiit magistratus cum ministris, et adduxit illos sine vi: timebant enim populum ne lapidarentur.
Act 8:27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
Act 9:17 Et abiit Ananias, et introivit in domum: et imponens ei manus, dixit: Saule frater, Dominus misit me Jesus, qui apparuit tibi in via qua veniebas, ut videas, et implearis Spiritu Sancto.
Act 12:17 Annuens autem eis manu ut tacerent, narravit quomodo Dominus eduxisset eum de carcere, dixitque: Nuntiate Jacobo et fratribus hæc. Et egressus abiit in alium locum.
Act 15:34 Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem.
II Tim 4:9 Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam:
Iac 1:24 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
Apoc 9:12 Væ unum abiit, et ecce veniunt adhuc duo væ post hæc.
Apoc 11:14 Væ secundum abiit: et ecce væ tertium veniet cito.
Apoc 12:17 Et iratus est draco in mulierem: et abiit facere prælium cum reliquis de semine ejus, qui custodiunt mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi.
Apoc 16:2 Et abiit primus, et effudit phialam suam in terram, et factum est vulnus sævum et pessimum in homines, qui habebant caracterem bestiæ, et in eos qui adoraverunt imaginem ejus.
Apoc 21:1 Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.