Osee 4:4
|
Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir: populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.
|
Osee 12:8
|
Et dixit Ephraim: Verumtamen dives effectus sum; inveni idolum mihi: omnes labores mei non invenient mihi iniquitatem quam peccavi.
|
Mich 3:8
|
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, judicio, et virtute, ut annuntiem Jacob scelus suum, et Israël peccatum suum.
|
Zach 1:6
|
Verumtamen verba mea, et legitima mea, quæ mandavi servis meis prophetis, numquid non comprehenderunt patres vestros, et conversi sunt, et dixerunt: Sicut cogitavit Dominus exercituum facere nobis secundum vias nostras, et secundum adinventiones nostras, fecit nobis?
|
Mt 11:22
|
Verumtamen dico vobis: Tyro et Sidoni remissius erit in die judicii, quam vobis.
|
Mt 11:24
|
Verumtamen dico vobis, quia terræ Sodomorum remissius erit in die judicii, quam tibi.
|
Mt 26:64
|
Dicit illi Jesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
|
Lc 6:24
|
Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.
|
Lc 6:35
|
Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.
|
Lc 10:14
|
Verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio, quam vobis.
|
Lc 10:20
|
Verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subjiciuntur: gaudete autem, quod nomina vestra scripta sunt in cælis.
|
Lc 11:41
|
Verumtamen quod superest, date eleemosynam: et ecce omnia munda sunt vobis.
|
Lc 12:31
|
Verumtamen quærite primum regnum Dei, et justitiam ejus: et hæc omnia adjicientur vobis.
|
Lc 13:33
|
Verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti die ambulare: quia non capit prophetam perire extra Jerusalem.
|
Lc 18:8
|
Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra?
|
Lc 19:27
|
Verumtamen inimicos meos illos, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc: et interficite ante me.
|
Lc 22:21
|
Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.
|
Io 12:42
|
Verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum: sed propter pharisæos non confitebantur, ut e synagoga non ejicerentur.
|
I Cor 11:11
|
Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino.
|
Eph 5:33
|
Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat: uxor autem timeat virum suum.
|
Phil 3:8
|
Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Jesu Christi Domini mei: propter quem omnia detrimentum feci, et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam,
|
Phil 3:16
|
Verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus, et in eadem permaneamus regula.
|
Phil 4:14
|
Verumtamen bene fecistis, communicantes tribulationi meæ.
|