Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Surge

Mt 9:5 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata tua: an dicere: Surge, et ambula?
Mt 9:6 Ut autem sciatis, quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, tunc ait paralytico: Surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
Mc 2:9 Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
Mc 2:11 tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
Mc 3:3 Et ait homini habenti manum aridam: Surge in medium.
Lc 5:23 Quid est facilius dicere: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, et ambula?
Lc 6:8 Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
Lc 17:19 Et ait illi: Surge, vade: quia fides tua te salvum fecit.
Io 5:8 Dicit ei Jesus: Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
Act 8:26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
Act 9:7 Et Dominus ad eum: Surge, et ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere. Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes.
Act 9:11 Et Dominus ad eum: Surge, et vade in vicum qui vocatur Rectus: et quære in domo Judæ Saulum nomine Tarsensem: ecce enim orat.
Act 10:13 Et facta est vox ad eum: Surge Petre, occide, et manduca.
Act 10:20 Surge itaque, descende, et vade cum eis nihil dubitans: quia ego misi illos.
Act 10:26 Petrus vero elevavit eum, dicens: Surge, et ego ipse homo sum.
Act 11:7 Audivi autem et vocem dicentem mihi: Surge Petre, occide, et manduca.
Act 12:7 Et ecce angelus Domini astitit: et lumen refulsit in habitaculo: percussoque latere Petri, excitavit eum, dicens: Surge velociter. Et ceciderunt catenæ de manibus ejus.
Act 14:9 dixit magna voce: Surge super pedes tuos rectus. Et exilivit, et ambulabat.
Eph 5:14 Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
Apoc 11:1 Et datus est mihi calamus similis virgæ, et dictum est mihi: Surge, et metire templum Dei, et altare, et adorantes in eo: