Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Spiritu

I Cor 14:2 Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
II Cor 3:3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
II Cor 3:6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
II Cor 3:18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.
II Cor 6:6 in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,
Gal 3:3 sic stulti estis, ut cum Spiritu cœperitis, nunc carne consummemini?
Gal 5:16 Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
Gal 5:18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Gal 5:25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
Gal 5:25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
Eph 1:13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
Eph 2:18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.
Eph 2:22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Eph 3:5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu,
Eph 5:18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu Sancto,
I Thess 1:5 quia Evangelium nostrum non fuit ad vos in sermone tantum, sed et in virtute, et in Spiritu Sancto, et in plenitudine multa, sicut scitis quales fuerimus in vobis propter vos.
Heb 9:8 hoc significante Spiritu Sancto, nondum propalatam esse sanctorum viam, adhuc priore tabernaculo habente statum:
I Petr 1:12 quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea quæ nunc nuntiata sunt vobis per eos qui evangelizaverunt vobis, Spiritu Sancto misso de cælo, in quem desiderant angeli prospicere.
II Petr 1:21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia: sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines.
I Io 3:24 Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
I Io 4:13 In hoc cognoscimus quoniam in eo manemus, et ipse in nobis: quoniam de Spiritu suo dedit nobis.
Iudae 1:20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes,