Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Sion

Deut 4:48 ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
II Reg 5:7 Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David.
III Reg 8:1 Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Jerusalem: ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion.
IV Reg 19:21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
IV Reg 19:31 De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.
I Par 11:5 Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
II Par 5:2 Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.
Ps 2:6 Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
Ps 9:12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus,
Ps 9:15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
Ps 13:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 19:3 Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
Ps 47:3 Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
Ps 47:12 Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Ps 47:13 Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.
Ps 49:2 Ex Sion species decoris ejus:
Ps 50:20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
Ps 52:7 Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
Ps 64:2 Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
Ps 68:36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
Ps 72:28 Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
Ps 73:2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
Ps 75:3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
Ps 77:68 Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
Ps 83:8 Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
Ps 86:2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Ps 86:5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
Ps 96:8 Audivit, et lætata est Sion; et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
Ps 98:2 Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
Ps 101:14 Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus;
Ps 101:17 quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
Ps 101:22 ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem,
Ps 109:2 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
Ps 124:1 Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
Ps 125:1 Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
Ps 127:5 Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ;
Ps 128:5 Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
Ps 131:13 Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi.
Ps 132:3 sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
Ps 133:3 Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
Ps 134:21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
Ps 136:1 Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
Ps 136:3 quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
Ps 145:10 Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
Ps 147:12 Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
Ps 149:2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
Cant 3:11 Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
Eccli 24:15 Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
Eccli 24:17 Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
Eccli 36:16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.