Deut 4:48
|
ab Aroër, quæ sita est super ripam torrentis Arnon, usque ad montem Sion, qui est et Hermon,
|
II Reg 5:7
|
Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David.
|
III Reg 8:1
|
Tunc congregati sunt omnes majores natu Israël cum principibus tribuum, et duces familiarum filiorum Israël ad regem Salomonem in Jerusalem: ut deferrent arcam fœderis Domini de civitate David, id est, de Sion.
|
IV Reg 19:21
|
Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo: Sprevit te, et subsannavit te, virgo filia Sion: post tergum tuum caput movit, filia Jerusalem.
|
IV Reg 19:31
|
De Jerusalem quippe egredientur reliquiæ, et quod salvetur de monte Sion: zelus Domini exercituum faciet hoc.
|
I Par 11:5
|
Dixeruntque qui habitabant in Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quæ est civitas David,
|
II Par 5:2
|
Post quæ congregavit majores natu Israël, et cunctos principes tribuum, et capita familiarum de filiis Israël in Jerusalem, ut adducerent arcam fœderis Domini de civitate David, quæ est Sion.
|
Ps 2:6
|
Ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion, montem sanctum ejus, prædicans præceptum ejus.
|
Ps 9:12
|
Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus,
|
Ps 9:15
|
qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion.
|
Ps 13:7
|
Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum averterit Dominus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
|
Ps 19:3
|
Mittat tibi auxilium de sancto, et de Sion tueatur te.
|
Ps 47:3
|
Fundatur exsultatione universæ terræ mons Sion; latera aquilonis, civitas regis magni.
|
Ps 47:12
|
Lætetur mons Sion, et exsultent filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
|
Ps 47:13
|
Circumdate Sion, et complectimini eam; narrate in turribus ejus.
|
Ps 49:2
|
Ex Sion species decoris ejus:
|
Ps 50:20
|
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.
|
Ps 52:7
|
Quis dabit ex Sion salutare Israël? Cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.
|
Ps 64:2
|
Te decet hymnus, Deus, in Sion, et tibi reddetur votum in Jerusalem.
|
Ps 68:36
|
Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.
|
Ps 72:28
|
Mihi autem adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.
|
Ps 73:2
|
Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.
|
Ps 75:3
|
Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.
|
Ps 77:68
|
Sed elegit tribum Juda, montem Sion, quem dilexit.
|
Ps 83:8
|
Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion.
|
Ps 86:2
|
diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
|
Ps 86:5
|
Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?
|
Ps 96:8
|
Audivit, et lætata est Sion; et exsultaverunt filiæ Judæ, propter judicia tua, Domine.
|
Ps 98:2
|
Dominus in Sion magnus, et excelsus super omnes populos.
|
Ps 101:14
|
Tu exsurgens misereberis Sion, quia tempus miserendi ejus, quia venit tempus;
|
Ps 101:17
|
quia ædificavit Dominus Sion, et videbitur in gloria sua.
|
Ps 101:22
|
ut annuntient in Sion nomen Domini, et laudem ejus in Jerusalem,
|
Ps 109:2
|
Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum.
|
Ps 124:1
|
Canticum graduum. Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion: non commovebitur in æternum, qui habitat
|
Ps 125:1
|
Canticum graduum. In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati.
|
Ps 127:5
|
Benedicat tibi Dominus ex Sion, et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ;
|
Ps 128:5
|
Confundantur, et convertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion.
|
Ps 131:13
|
Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi.
|
Ps 132:3
|
sicut ros Hermon, qui descendit in montem Sion. Quoniam illic mandavit Dominus benedictionem, et vitam usque in sæculum.
|
Ps 133:3
|
Benedicat te Dominus ex Sion, qui fecit cælum et terram.
|
Ps 134:21
|
Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.
|
Ps 136:1
|
Psalmus David, Jeremiæ. Super flumina Babylonis illic sedimus et flevimus, cum recordaremur Sion.
|
Ps 136:3
|
quia illic interrogaverunt nos, qui captivos duxerunt nos, verba cantionum; et qui abduxerunt nos: Hymnum cantate nobis de canticis Sion.
|
Ps 145:10
|
Regnabit Dominus in sæcula; Deus tuus, Sion, in generationem et generationem.
|
Ps 147:12
|
Alleluja. Lauda, Jerusalem, Dominum; lauda Deum tuum, Sion.
|
Ps 149:2
|
Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
|
Cant 3:11
|
Egredimini et videte, filiæ Sion, regem Salomonem in diademate quo coronavit illum mater sua in die desponsationis illius, et in die lætitiæ cordis ejus.
|
Eccli 24:15
|
Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
|
Eccli 24:17
|
Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
|
Eccli 36:16
|
Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.
|