I Par 4:20
|
Filii quoque Simon, Amnon, et Rinna filius Hanan, et Thilon. Et filii Jesi, Zoheth, et Benzoheth.
|
Eccli 50:1
|
Simon, Oniæ filius, sacerdos magnus, qui in vita sua suffulsit domum, et in diebus suis corroboravit templum.
|
I Mach 2:65
|
Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
|
I Mach 5:21
|
Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie ejus, et persecutus est eos usque ad portam
|
I Mach 5:55
|
Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
|
I Mach 9:19
|
Et Jonathas et Simon tulerunt Judam fratrem suum, et sepelierunt eum in sepulchro patrum suorum in civitate Modin.
|
I Mach 9:33
|
Et cognovit Jonathas, et Simon frater ejus, et omnes qui cum eo erant: et fugerunt in desertum Thecuæ et consederunt ad aquam lacus Asphar.
|
I Mach 9:62
|
et secessit Jonathas, et Simon, et qui cum eo erant, in Bethbessen, quæ est in deserto: et exstruxit diruta ejus, et firmaverunt eam.
|
I Mach 9:67
|
Simon vero, et qui cum ipso erant, exierunt de civitate, et succenderunt machinas,
|
I Mach 10:74
|
Ut audivit autem Jonathas sermones Apollonii, motus est animo: et elegit decem millia virorum, et exiit ab Jerusalem, et occurrit ei Simon frater ejus in adjutorium:
|
I Mach 10:82
|
Et ejecit Simon exercitum suum, et commisit contra legionem: equites enim fatigati erant: et contriti sunt ab eo, et fugerunt.
|
I Mach 11:65
|
Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
|
I Mach 12:33
|
Simon autem exiit, et venit usque ad Ascalonem, et ad proxima præsidia: et declinavit in Joppen, et occupavit eam
|
I Mach 12:38
|
et Simon ædificavit Adiada in Sephela, et munivit eam, et imposuit portas et seras.
|
I Mach 13:1
|
Et audivit Simon quod congregavit Tryphon exercitum copiosum ut veniret in terram Juda, et attereret eam.
|
I Mach 13:13
|
Simon autem applicuit in Addus contra faciem campi.
|
I Mach 13:14
|
Et ut cognovit Tryphon quia surrexit Simon loco fratris sui Jonathæ, et quia commissurus esset cum eo prælium, misit ad eum legatos,
|
I Mach 13:17
|
Et cognovit Simon quia cum dolo loqueretur secum: jussit tamen dari argentum et pueros, ne inimicitiam magnam sumeret ad populum Israël, dicentem:
|
I Mach 13:20
|
Et post hæc venit Tryphon intra regionem, ut contereret eam: et gyraverunt per viam quæ ducit Ador: et Simon et castra ejus ambulabant in omnem locum quocumque ibant.
|
I Mach 13:25
|
Et misit Simon, et accepit ossa Jonathæ fratris sui, et sepelivit ea in Modin civitate patrum ejus.
|
I Mach 13:27
|
Et ædificavit Simon super sepulchrum patris sui et fratrum suorum ædificium altum visu, lapide polito retro et ante.
|
I Mach 13:33
|
Et ædificavit Simon præsidia Judææ, muniens ea turribus excelsis, et muris magnis, et portis, et seris: et posuit alimenta in munitionibus.
|
I Mach 13:34
|
Et elegit Simon viros, et misit ad Demetrium regem ut faceret remissionem regioni: quia actus omnes Tryphonis per direptionem fuerant gesti.
|
I Mach 13:43
|
In diebus illis applicuit Simon ad Gazam, et circumdedit eam castris, et fecit machinas, et applicuit ad civitatem, et percussit turrem unam, et comprehendit eam.
|
I Mach 13:47
|
Et flexus Simon, non debellavit eos: ejecit tamen eos de civitate, et mundavit ædes in quibus fuerant simulacra, et tunc intravit in eam cum hymnis benedicens Dominum:
|
I Mach 13:54
|
Et vidit Simon Joannem filium suum, quod fortis prælii vir esset: et posuit eum ducem virtutum universarum: et habitavit in Gazaris.
|
I Mach 14:17
|
Ut audierunt autem quod Simon frater ejus factus esset summus sacerdos loco ejus, et ipse obtineret omnem regionem, et civitates in ea,
|
I Mach 14:24
|
Post hæc autem misit Simon Numenium Romam, habentem clypeum aureum magnum, pondo mnarum mille, ad statuendam cum eis societatem. Cum autem audisset populus Romanus
|
I Mach 14:29
|
Simon autem Mathathiæ filius, ex filiis Jarib, et fratres ejus, dederunt se periculo, et restiterunt adversariis gentis suæ, ut starent sancta ipsorum, et lex: et gloria magna glorificaverunt gentem suam.
|
I Mach 14:32
|
Tunc restitit Simon, et pugnavit pro gente sua, et erogavit pecunias multas, et armavit viros virtutis gentis suæ, et dedit illis stipendia:
|
I Mach 14:47
|
Et suscepit Simon, et placuit ei ut summo sacerdotio fungeretur, et esset dux et princeps gentis Judæorum, et sacerdotum, et præesset omnibus.
|
I Mach 14:49
|
exemplum autem eorum ponere in ærario, ut habeat Simon, et filii ejus.
|
I Mach 15:26
|
et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa:
|
I Mach 15:33
|
Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
|
I Mach 16:2
|
Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.
|
I Mach 16:14
|
Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath.
|
I Mach 16:16
|
Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus:
|
II Mach 3:4
|
Simon autem de tribu Benjamin, præpositus templi constitutus, contendebat, obsistente sibi principe sacerdotum, iniquum aliquid in civitate moliri.
|
II Mach 3:11
|
quædam vero esse Hircani Tobiæ viri valde eminentis, in his quæ detulerat impius Simon: universa autem argenti talenta esse quadringenta, et auri ducenta:
|
II Mach 4:1
|
Simon autem prædictus, pecuniarum et patriæ delator, male loquebatur de Onia, tamquam ipse Heliodorum instigasset ad hæc, et ipse fuisset incentor malorum:
|
II Mach 14:17
|
Simon vero frater Judæ commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum.
|
Mt 10:2
|
Duodecim autem Apostolorum nomina sunt hæc. Primus, Simon, qui dicitur Petrus: et Andreas frater ejus,
|
Mt 10:4
|
Simon Chananæus, et Judas Iscariotes, qui et tradidit eum.
|
Mt 13:55
|
Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
|
Mt 16:16
|
Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi.
|
Mt 16:17
|
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
|
Mt 17:24
|
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
|
Mc 1:36
|
Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
|
Mc 14:37
|
Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro: Simon, dormis? non potuisti una hora vigilare?
|
Lc 5:5
|
Et respondens Simon, dixit illi: Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus: in verbo autem tuo laxabo rete.
|