Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Samuel

I Par 9:22 Omnes hi electi in ostiarios per portas, ducenti duodecim: et descripti in villis propriis, quos constituerunt David, et Samuel videns, in fide sua
I Par 11:3 Venerunt ergo omnes majores natu Israël ad regem in Hebron, et iniit David cum eis fœdus coram Domino: unxeruntque eum regem super Israël, juxta sermonem Domini, quem locutus est in manu Samuel.
I Par 26:28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus.
Ps 98:6 Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;
Eccli 46:16 Dilectus a Domino Deo suo Samuel, propheta Domini, renovavit imperium, et unxit principes in gente sua.
Ier 15:1 Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur.
Act 3:24 Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos.
Act 13:20 quasi post quadringentos et quinquaginta annos: et post hæc dedit judices, usque ad Samuel prophetam.
Heb 11:32 Et quid adhuc dicam? deficiet enim me tempus enarrantem de Gedeon, Barac, Samson, Jephte, David, Samuel, et prophetis: