II Reg 8:17
|
et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba:
|
II Reg 15:24
|
Venit autem et Sadoc sacerdos, et universi Levitæ cum eo portantes arcam fœderis Dei: et deposuerunt arcam Dei: et ascendit Abiathar, donec expletus esset omnis populus, qui egressus fuerat de civitate.
|
II Reg 15:25
|
Et dixit rex ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem: si invenero gratiam in oculis Domini, reducet me, et ostendet mihi eam, et tabernaculum suum.
|
II Reg 15:27
|
Et dixit rex ad Sadoc sacerdotem: O videns, revertere in civitatem in pace: et Achimaas filius tuus, et Jonathas filius Abiathar, duo filii vestri, sint vobiscum.
|
II Reg 15:29
|
Reportaverunt ergo Sadoc et Abiathar arcam Dei in Jerusalem: et manserunt ibi.
|
II Reg 15:35
|
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
|
II Reg 15:35
|
Habes autem tecum Sadoc et Abiathar sacerdotes: et omne verbum quodcumque audieris de domo regis, indicabis Sadoc et Abiathar sacerdotibus.
|
II Reg 15:36
|
Sunt autem cum eis duo filii eorum Achimaas filius Sadoc, et Jonathas filius Abiathar: et mittetis per eos ad me omne verbum quod audieritis.
|
II Reg 17:15
|
Et ait Chusai Sadoc et Abiathar sacerdotibus: Hoc et hoc modo consilium dedit Achitophel Absalom, et senioribus Israël: et ego tale et tale dedi consilium.
|
II Reg 18:19
|
Achimaas autem filius Sadoc, ait: Curram, et nuntiabo regi, quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus.
|
II Reg 18:22
|
Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab: Quid impedit si etiam ego curram post Chusi? Dixitque ei Joab: Quid vis currere fili mi? non eris boni nuntii bajulus.
|
II Reg 18:27
|
Speculator autem: Contemplor, ait, cursum prioris, quasi cursum Achimaas filii Sadoc. Et ait rex: Vir bonus est: et nuntium portans bonum, venit.
|
II Reg 19:11
|
Rex vero David misit ad Sadoc et Abiathar sacerdotes, dicens: Loquimini ad majores natu Juda, dicentes: Cur venitis novissimi ad reducendum regem in domum suam? (Sermo autem omnis Israël pervenerat ad regem in domo ejus.)
|
II Reg 20:25
|
Siva autem, scriba: Sadoc vero et Abiathar, sacerdotes.
|
III Reg 1:8
|
Sadoc vero sacerdos, et Banaias filius Jojadæ, et Nathan propheta, et Semei et Rei, et robur exercitus David, non erat cum Adonia.
|
III Reg 1:26
|
me servum tuum, et Sadoc sacerdotem, et Banaiam filium Jojadæ, et Salomonem famulum tuum non vocavit.
|
III Reg 1:32
|
Dixit quoque rex David: Vocate mihi Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ. Qui cum ingressi fuissent coram rege,
|
III Reg 1:34
|
Et ungat eum ibi Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, in regem super Israël: et canetis buccina, atque dicetis: Vivat rex Salomon.
|
III Reg 1:38
|
Descendit ergo Sadoc sacerdos, et Nathan propheta, et Banaias filius Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi: et imposuerunt Salomonem super mulam regis David, et adduxerunt eum in Gihon.
|
III Reg 1:39
|
Sumpsitque Sadoc sacerdos cornu olei de tabernaculo, et unxit Salomonem: et cecinerunt buccina, et dixit omnis populus: Vivat rex Salomon.
|
III Reg 1:44
|
misitque cum eo Sadoc sacerdotem, et Nathan prophetam, et Banaiam filium Jojadæ, et Cerethi, et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis.
|
III Reg 1:45
|
Unxeruntque eum Sadoc sacerdos, et Nathan propheta regem in Gihon: et ascenderunt inde lætantes, et insonuit civitas: hæc est vox, quam audistis.
|
III Reg 2:35
|
Et constituit rex Banaiam filium Jojadæ pro eo super exercitum, et Sadoc sacerdotem posuit pro Abiathar.
|
III Reg 4:2
|
et hi principes quos habebat: Azarias filius Sadoc sacerdotis:
|
III Reg 4:4
|
Banaias filius Jojadæ super exercitum: Sadoc autem et Abiathar sacerdotes.
|
IV Reg 15:33
|
Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc.
|
I Par 6:8
|
Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
|
I Par 6:8
|
Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Achimaas,
|
I Par 6:12
|
Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
|
I Par 6:12
|
Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum,
|
I Par 6:53
|
Sadoc filius ejus, Achimaas filius ejus.
|
I Par 9:11
|
Azarias quoque filius Helciæ, filii Mosollam, filii Sadoc, filii Maraioth, filii Achitob, pontifex domus Dei.
|
I Par 12:28
|
Sadoc etiam puer egregiæ indolis, et domus patris ejus, principes viginti duo.
|
I Par 15:11
|
Vocavitque David Sadoc, et Abiathar sacerdotes, et Levitas, Uriel, Asaiam, Joël, Semeiam, Eliel, et Aminadab:
|
I Par 16:39
|
Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso, quod erat in Gabaon,
|
I Par 18:16
|
Sadoc autem filius Achitob, et Ahimelech filius Abiathar, sacerdotes: et Susa, scriba.
|
I Par 24:3
|
Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
|
I Par 24:6
|
Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum: unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar: et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
|
I Par 24:31
|
Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores, quam minores: omnes sors æqualiter dividebat.
|
I Par 27:17
|
Levitis, Hasabias filius Camuel: Aaronitis, Sadoc:
|
I Par 29:22
|
Et comederunt, et biberunt coram Domino in die illo cum grandi lætitia. Et unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum Domino in principem, et Sadoc in pontificem.
|
II Par 27:1
|
Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
|
II Par 31:10
|
Respondit illi Azarias sacerdos primus de stirpe Sadoc, dicens: Ex quo cœperunt offerri primitiæ in domo Domini, comedimus, et saturati sumus, et remanserunt plurima, eo quod benedixerit Dominus populo suo: reliquarum autem copia est ista, quam cernis.
|
I Esd 7:2
|
filii Sellum, filii Sadoc, filii Achitob,
|
II Esd 3:4
|
Et juxta eum ædificavit Mosollam filius Barachiæ, filii Mesezebel: et juxta eos ædificavit Sadoc filius Baana.
|
II Esd 3:29
|
Post eos ædificavit Sadoc filius Emmer contra domum suam. Et post eum ædificavit Semaia filius Secheniæ, custos portæ orientalis.
|
II Esd 10:21
|
Mesizabel, Sadoc, Jeddua,
|
II Esd 11:11
|
Saraia filius Helciæ, filius Mosollam, filius Sadoc, filius Meraioth, filius Achitob princeps domus Dei,
|
II Esd 13:13
|
Et constituimus super horrea Selemiam sacerdotem, et Sadoc scribam, et Phadaiam de Levitis, et juxta eos Hanan filium Zachur, filium Mathaniæ: quoniam fideles comprobati sunt, et ipsis creditæ sunt partes fratrum suorum.
|
Ezech 40:46
|
Porro gazophylacium, quod respicit ad viam aquilonis, sacerdotum erit, qui excubant ad ministerium altaris: isti sunt filii Sadoc, qui accedunt de filiis Levi ad Dominum ut ministrent ei.
|