Io 14:23
|
Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
|
Io 16:31
|
Respondit eis Jesus: Modo creditis?
|
Io 18:8
|
Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
|
Io 18:20
|
Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
|
Io 18:23
|
Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
|
Io 18:34
|
Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
|
Io 18:35
|
Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
|
Io 18:36
|
Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.
|
Io 18:37
|
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
|
Io 19:11
|
Respondit Jesus: Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Propterea qui me tradidit tibi, majus peccatum habet.
|
Io 19:22
|
Respondit Pilatus: Quod scripsi, scripsi.
|
Io 20:28
|
Respondit Thomas, et dixit ei: Dominus meus et Deus meus.
|
Act 9:13
|
Respondit autem Ananias: Domine, audivi a multis de viro hoc, quanta mala fecerit sanctis tuis in Jerusalem:
|
Act 11:9
|
Respondit autem vox secundo de cælo: Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
|
Act 24:10
|
Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.
|