Gen 27:20
|
Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
|
Ex 2:14
|
Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
|
Num 23:8
|
Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur?
|
Deut 18:21
|
Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
|
Deut 32:30
|
Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
|
Idc 16:15
|
Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
|
I Reg 16:2
|
Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
|
II Reg 1:25
|
Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
|
II Reg 1:27
|
Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
|
II Reg 6:9
|
Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini?
|
III Reg 1:37
|
Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
|
I Par 13:12
|
Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?
|
Tob 4:8
|
Quomodo potueris, ita esto misericors.
|
Tob 5:2
|
Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
|
Esth 8:6
|
Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?
|
Iob 14:11
|
Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
|
Iob 21:34
|
Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
|
Ps 72:11
|
Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
|
Ps 72:19
|
Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
|
Ps 102:13
|
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
|
Ps 118:97
|
MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
|
Ps 136:4
|
Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
|
Prov 24:29
|
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
|
Prov 26:1
|
Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.
|
Prov 26:7
|
Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
|
Prov 26:9
|
Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
|
Prov 26:23
|
Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
|
Prov 27:19
|
Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
|
Prov 27:21
|
Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
|
Eccles 9:16
|
Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
|
Eccles 11:5
|
Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
|
Sap 11:26
|
Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
|
Eccli 5:3
|
et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
|
Eccli 39:28
|
Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
|
Eccli 39:29
|
Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
|
Eccli 49:13
|
Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu:
|
Isa 1:21
|
Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
|
Isa 10:10
|
Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
|
Isa 10:15
|
Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
|
Isa 14:4
|
sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum?
|
Isa 14:12
|
Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
|
Isa 19:11
|
Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
|
Isa 31:4
|
Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
|
Isa 65:8
|
Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
|
Isa 66:13
|
Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
|
Ier 2:23
|
Quomodo dicis: Non sum polluta,post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.
|
Ier 2:26
|
Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
|
Ier 3:19
|
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
|
Ier 8:8
|
Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
|
Ier 9:19
|
Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.
|