Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quomodo

Gen 27:20 Rursumque Isaac ad filium suum: Quomodo, inquit, tam cito invenire potuisti, fili mi? Qui respondit: Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.
Ex 2:14 Qui respondit: Quis te constituit principem et judicem super nos? num occidere me tu vis, sicut heri occidisti Ægyptium? Timuit Moyses, et ait: Quomodo palam factum est verbum istud?
Num 23:8 Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur?
Deut 18:21 Quod si tacita cogitatione responderis: Quomodo possum intelligere verbum, quod Dominus non est locutus?
Deut 32:30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos?
Idc 16:15 Dixitque ad eum Dalila: Quomodo dicis quod amas me, cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi, et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua.
I Reg 16:2 Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.
II Reg 1:25 Quomodo ceciderunt fortes in prælio? Jonathas in excelsis tuis occisus est?
II Reg 1:27 Quomodo ceciderunt robusti, et perierunt arma bellica?
II Reg 6:9 Et extimuit David Dominum in die illa, dicens: Quomodo ingredietur ad me arca Domini?
III Reg 1:37 Quomodo fuit Dominus cum domino meo rege, sic sit cum Salomone, et sublimius faciat solium ejus a solio domini mei regis David.
I Par 13:12 Et timuit Deum tunc temporis, dicens: Quomodo possum ad me introducere arcam Dei?
Tob 4:8 Quomodo potueris, ita esto misericors.
Tob 5:2 Quomodo autem pecuniam hanc requiram, ignoro: ille me nescit, et ego eum ignoro: quod signum dabo ei? sed neque viam, per quam pergatur illuc, aliquando cognovi.
Esth 8:6 Quomodo enim potero sustinere necem et interfectionem populi mei?
Iob 14:11 Quomodo si recedant aquæ de mari, et fluvius vacuefactus arescat:
Iob 21:34 Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
Ps 72:11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?
Ps 72:19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt; perierunt propter iniquitatem suam.
Ps 102:13 Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Ps 118:97 MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
Ps 136:4 Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?
Prov 24:29 Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.
Prov 26:1 Quomodo nix in æstate, et pluviæ in messe, sic indecens est stulto gloria.
Prov 26:7 Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola.
Prov 26:9 Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.
Prov 26:23 Quomodo si argento sordido ornare velis vas fictile, sic labia tumentia cum pessimo corde sociata.
Prov 27:19 Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.
Prov 27:21 Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantis. Cor iniqui inquirit mala, cor autem rectum inquirit scientiam.
Eccles 9:16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita?
Eccles 11:5 Quomodo ignoras quæ sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre prægnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
Sap 11:26 Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset conservaretur?
Eccli 5:3 et ne dixeris: Quomodo potui? aut, Quis me subjiciet propter facta mea? Deus enim vindicans vindicabit.
Eccli 39:28 Quomodo cataclysmus aridam inebriavit, sic ira ipsius gentes quæ non exquisierunt eum hæreditabit.
Eccli 39:29 Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, et viæ illius viis illorum directæ sunt, sic peccatoribus offensiones in ira ejus.
Eccli 49:13 Quomodo amplificemus Zorobabel? nam et ipse quasi signum in dextera manu:
Isa 1:21 Quomodo facta est meretrix civitas fidelis, plena judicii? justitia habitavit in ea, nunc autem homicidæ.
Isa 10:10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.
Isa 10:15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est.
Isa 14:4 sumes parabolam istam contra regem Babylonis, et dices: Quomodo cessavit exactor; quievit tributum?
Isa 14:12 Quomodo cecidisti de cælo, Lucifer, qui mane oriebaris? corruisti in terram, qui vulnerabas gentes?
Isa 19:11 Stulti principes Taneos, sapientes consiliarii Pharaonis dederunt consilium insipiens. Quomodo dicetis Pharaoni: Filius sapientium ego, filius regum antiquorum?
Isa 31:4 Quia hæc dicit Dominus ad me: Quomodo si rugiat leo et catulus leonis super prædam suam; et cum occurrerit ei multitudo pastorum, a voce eorum non formidabit, et a multitudine eorum non pavebit: sic descendet Dominus exercituum ut prælietur super montem Sion et super collem ejus.
Isa 65:8 Hæc dicit Dominus: Quomodo si inveniatur granum in botro, et dicatur: Ne dissipes illud, quoniam benedictio est, sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
Isa 66:13 Quomodo si cui mater blandiatur, ita ego consolabor vos, et in Jerusalem consolabimini.
Ier 2:23 Quomodo dicis: Non sum polluta,post Baalim non ambulavi? Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris: cursor levis explicans vias suas.
Ier 2:26 Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum,
Ier 3:19 Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
Ier 8:8 Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? Vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum!
Ier 9:19 Quia vox lamentationis audita est de Sion: Quomodo vastati sumus, et confusi vehementer? quia dereliquimus terram, quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.