Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Quod

Rom 11:7 Quid ergo? Quod quærebat Israël, hoc non est consecutus: electio autem consecuta est: ceteri vero excæcati sunt:
Rom 11:12 Quod si delictum illorum divitiæ sunt mundi, et diminutio eorum divitiæ gentium: quanto magis plenitudo eorum?
Rom 11:16 Quod si delibatio sancta est, et massa: et si radix sancta, et rami.
Rom 11:17 Quod si aliqui ex ramis fracti sunt, tu autem cum oleaster esses, insertus es in illis, et socius radicis, et pinguedinis olivæ factus es,
Rom 11:18 noli gloriari adversus ramos. Quod si gloriaris: non tu radicem portas, sed radix te.
I Cor 2:9 Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
I Cor 7:9 Quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere, quam uri.
I Cor 7:15 Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus.
I Cor 11:31 Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.
I Cor 12:19 Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus?
I Cor 14:30 Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
I Cor 15:17 Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
I Cor 16:4 Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt.
II Cor 3:7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur:
II Cor 4:3 Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum:
II Cor 11:12 Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
Gal 2:17 Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
Gal 2:20 Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
Gal 5:15 Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
Gal 5:18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
Eph 4:9 Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et descendit primum in inferiores partes terræ?
Phil 1:22 Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
II Thess 3:14 Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
Heb 8:13 Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
Heb 12:27 Quod autem, Adhuc semel, dicit: declarat mobilium translationem tamquam factorum, ut maneant ea quæ sunt immobilia.
Iac 2:11 Qui enim dixit: Non mœchaberis, dixit et: Non occides. Quod si non mœchaberis, occides autem, factus es transgressor legis.
Iac 3:14 Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
I Petr 3:21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.
I Io 1:1 Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ:
Apoc 1:11 dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.
Apoc 3:17 quia dicis: Quod dives sum, et locupletatus, et nullius egeo: et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus.