Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Propterea

Rom 5:12 Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt.
Rom 15:9 gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo.
Eph 1:15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
Eph 5:17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quæ sit voluntas Dei.
Eph 6:13 Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfeci stare.
I Thess 3:5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
Heb 2:1 Propterea abundantius oportet observare nos ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus.
Apoc 12:12 Propterea lætamini cæli, et qui habitatis in eis. Væ terræ, et mari, quia descendit diabolus ad vos habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habet.