Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Propter

Isa 62:1 Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, et salvator ejus ut lampas accendatur.
Isa 65:13 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis;
Ier 14:4 Propter terræ vastitatem, quia non venit pluvia in terram, confusi sunt agricolæ: operuerunt capita sua.
Ier 15:19 Propter hoc hæc dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
Ier 23:7 Propter hoc ecce dies veniunt, dicit Dominus, et non dicent ultra: Vivit Domnus, qui eduxit filios Israël de terra Ægypti,
Lam 4:13 MEM. Propter peccata prophetarum ejus, et iniquitates sacerdotum ejus, qui effuderunt in medio ejus sanguinem justorum.
Bar 2:1 Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum, quod locutus est ad nos, et ad judices nostros qui judicaverunt Israël, et ad reges nostros, et ad principes nostros, et ad omnem Israël et Juda:
Bar 6:1 Propter peccata quæ peccastis ante Deum, abducemini in Babyloniam captivi a Nabuchodonosor rege Babylonis.
Ezech 13:20 Propter hoc hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad pulvillos vestros, quibus vos capitis animas volantes: et dirumpam eos de brachiis vestris, et dimittam animas quas vos capitis, animas ad volandum.
Ezech 14:4 Propter hoc loquere eis, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Homo, homo de domo Israël, qui posuerit immunditias suas in corde suo, et scandalum iniquitatis suæ statuerit contra faciem suam, et venerit ad prophetam interrogans per eum me: ego Dominus respondebo ei in multitudine immunditiarum suarum,
Dan 9:16 Domine, in omnem justitiam tuam avertatur, obsecro, ira tua et furor tuus a civitate tua Jerusalem, et monte sancto tuo. Propter peccata enim nostra, et iniquitates patrum nostrorum, Jerusalem et populus tuus in opprobrium sunt omnibus per circuitum nostrum.
Osee 2:6 Propter hoc ecce ego sepiam viam tuam spinis, et sepiam eam maceria, et semitas suas non inveniet.
Osee 2:14 Propter hoc ecce ego lactabo eam, et ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.
Osee 4:3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli; sed et pisces maris congregabuntur.
Osee 6:5 Propter hoc dolavi in prophetis; occidi eos in verbis oris mei: et judicia tua quasi lux egredientur.
Osee 9:15 Omnes nequitiæ eorum in Galgal, quia ibi exosos habui eos. Propter malitiam adinventionum eorum, de domo mea ejiciam eos; non addam ut diligam eos: omnes principes eorum recedentes.
Amos 7:17 Propter hoc hæc dicit Dominus: Uxor tua in civitate fornicabitur, et filii tui et filiæ tuæ in gladio cadent, et humus tua funiculo metietur: et tu in terra polluta morieris, et Israël captivus migrabit de terra sua.
Abd 1:10 Propter interfectionem, et propter iniquitatem in fratrem tuum Jacob, operiet te confusio, et peribis in æternum.
Mich 2:5 Propter hoc non erit tibi mittens funiculum sortis in cœtu Domini.
Mich 3:12 Propter hoc, causa vestri, Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi in excelsa silvarum.
Mich 5:3 Propter hoc dabit eos usque ad tempus in quo parturiens pariet, et reliquiæ fratrum ejus convertentur ad filios Israël.
Nah 3:4 Propter multitudinem fornicationum meretricis speciosæ, et gratæ, et habentis maleficia, quæ vendidit gentes in fornicationibus suis, et familias in maleficiis suis.
Hab 1:4 Propter hoc lacerata est lex, et non pervenit usque ad finem judicium; quia impius prævalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum.
Hab 1:17 Propter hoc ergo expandit sagenam suam, et semper interficere gentes non parcet.
Agg 1:10 Propter hoc super vos prohibiti sunt cæli ne darent rorem, et terra prohibita est ne daret germen suum:
Mal 2:9 Propter quod et ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege.
II Mach 6:16 Propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam amovet: corripiens vero in adversis, populum suum non dereliquit.
II Mach 7:8 At ille respondens patria voce, dixit: Non faciam. Propter quod et iste, sequenti loco, primi tormenta suscepit:
II Mach 10:7 Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum.
Mt 17:19 Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
Mt 19:5 Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
Mt 27:8 Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
Mc 7:29 Et ait illi: Propter hunc sermonem vade: exiit dæmonium a filia tua.
Mc 10:7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam:
Lc 7:47 Propter quod dico tibi: remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit.
Act 10:29 Propter quod sine dubitatione veni accersitus. Interrogo ergo, quam ob causam accersistis me?
Act 15:19 Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum,
Act 20:31 Propter quod vigilate memoria retinentes: quoniam per triennium nocte et die non cessavi, cum lacrimis monens unumquemque vestrum.
Act 25:26 De quo quid certum scribam domino, non habeo. Propter quod produxi eum ad vos, et maxime ad te, rex Agrippa, ut interrogatione facta habeam quid scribam.
Act 27:25 Propter quod bono animo estote viri: credo enim Deo, quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi.
Act 27:34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.
Act 28:20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
Act 28:20 Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum.
Rom 1:24 Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis:
Rom 2:1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.
Rom 15:7 Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
Rom 15:22 Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc.
I Cor 10:14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura:
II Cor 2:8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem.
II Cor 4:16 Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem.