Io 12:49
|
Quia ego ex meipso non sum locutus, sed qui misit me, Pater, ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar.
|
Io 12:50
|
Et scio quia mandatum ejus vita æterna est: quæ ergo ego loquor, sicut dixit mihi Pater, sic loquor.
|
Io 13:3
|
sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
|
Io 14:10
|
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
|
Io 14:10
|
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est? Verba quæ ego loquor vobis, a meipso non loquor. Pater autem in me manens, ipse fecit opera.
|
Io 14:11
|
Non creditis quia ego in Patre, et Pater in me est?
|
Io 14:13
|
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam: ut glorificetur Pater in Filio.
|
Io 14:23
|
Respondit Jesus, et dixit ei: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus;
|
Io 14:26
|
Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
|
Io 14:28
|
Audistis quia ego dixi vobis: Vado, et venio ad vos. Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est.
|
Io 14:31
|
Sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
|
Io 15:1
|
Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
|
Io 15:8
|
In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
|
Io 15:9
|
Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
|
Io 16:15
|
Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
|
Io 16:27
|
ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
|
Io 16:32
|
ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
|
Io 17:1
|
Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
|
Io 17:5
|
et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te.
|
Io 17:11
|
Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
|
Io 17:21
|
ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
|
Io 17:24
|
Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
|
Io 17:25
|
Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
|
Io 18:11
|
Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
|
Io 20:21
|
Dixit ergo eis iterum: Pax vobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.
|
Act 1:7
|
Dixit autem eis: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quæ Pater posuit in sua potestate:
|
Rom 8:15
|
Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
|
I Cor 8:6
|
nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
|
II Cor 1:3
|
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
|
II Cor 1:3
|
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis,
|
II Cor 11:31
|
Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
|
Gal 4:6
|
Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda vestra, clamantem: Abba, Pater.
|
Eph 1:3
|
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
|
Eph 1:17
|
ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
|
Eph 4:6
|
Unus Deus et Pater omnium, qui est super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
|
I Thess 3:11
|
Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
|
II Thess 2:15
|
Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
|
I Petr 1:3
|
Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Jesu Christi ex mortuis,
|
I Io 3:1
|
Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum.
|
I Io 4:14
|
Et vos vidimus, et testificamur quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
|
I Io 5:7
|
Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt.
|