Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Omnia

Ezech 32:8 Omnia luminaria cæli mœrere faciam super te: et dabo tenebras super terram tuam, dicit Dominus Deus, cum ceciderint vulnerati tui in medio terræ, ait Dominus Deus.
Ezech 33:16 Omnia peccata ejus, quæ peccavit, non imputabuntur ei: judicium et justitiam fecit: vita vivet.
Dan 3:31 Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa quæ fecisti nobis, in vero judicio fecisti;
Dan 4:25 Omnia hæc venerunt super Nabuchodonosor regem.
Mt 7:12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.
Mt 11:27 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Mt 19:20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?
Mt 23:3 Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt.
Mt 23:5 Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
Mc 7:23 Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Lc 10:22 Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo scit quis sit Filius, nisi Pater: et quis sit Pater, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.
Io 1:3 Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
Io 10:42 Omnia autem quæcumque dixit Joannes de hoc, vera erant. Et multi crediderunt in eum.
Io 16:15 Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
Act 20:35 Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes, oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Jesu, quoniam ipse dixit: Beatius est magis dare, quam accipere.
I Cor 3:22 Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt:
I Cor 6:12 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: omnia mihi licent, sed ego sub nullis redigar potestate.
I Cor 9:23 Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
I Cor 10:22 An æmulamur Dominum? numquid fortiores illo sumus? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
I Cor 10:23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
I Cor 14:40 Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
I Cor 15:27 Omnia subjecta sunt ei, sine dubio præter eum qui subjecit ei omnia.
I Cor 16:14 Omnia vestra in caritate fiant.
II Cor 4:15 Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.
II Cor 5:18 Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis,
Eph 5:13 Omnia autem, quæ arguuntur, a lumine manifestantur: omne enim, quod manifestatur, lumen est.
Phil 2:14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus:
Phil 4:13 Omnia possum in eo qui me confortat.
Col 4:9 cum Onesimo carissimo, et fideli fratre, qui ex vobis est. Omnia, quæ hic aguntur, nota facient vobis.
I Thess 5:21 Omnia autem probate: quod bonum est tenete.
Tit 1:15 Omnia munda mundis: coinquinatis autem et infidelibus, nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia.
Heb 2:8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus. In eo enim quod omnia ei subjecit, nihil dimisit non subjectum ei. Nunc autem necdum videmus omnia subjecta ei.