Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Nolite

Rom 12:16 idipsum invicem sentientes: non alta sapientes, sed humilibus consentientes. Nolite esse prudentes apud vosmetipsos:
I Cor 6:9 An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? Nolite errare: neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri,
I Cor 7:5 Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi: et iterum revertimini in idipsum, ne tentet vos Satanas propter incontinentiam vestram.
I Cor 15:33 Nolite seduci: corrumpunt mores bonos colloquia mala.
II Cor 6:14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?
Gal 6:7 Nolite errare: Deus non irridetur.
Eph 4:27 Nolite locum dare diabolo:
Eph 5:7 Nolite ergo effici participes eorum.
Col 3:9 Nolite mentiri invicem, expoliantes vos veterem hominem cum actibus suis,
Heb 10:35 Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quæ magnam habet remunerationem.
Iac 1:16 Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi.
Iac 3:1 Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
Iac 4:11 Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex.
Iac 5:9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit.
I Io 2:15 Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo:
I Io 3:13 Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus.
Apoc 7:3 dicens: Nolite nocere terræ, et mari, neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum.