Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Moab

Isa 16:7 Idcirco ululabit Moab ad Moab; universus ululabit: his qui lætantur super muros cocti lateris, loquimini plagas suas.
Isa 16:11 Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit, et viscera mea ad murum cocti lateris.
Isa 16:12 Et erit: cum apparuerit quod laboravit Moab super excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non valebit.
Isa 16:13 Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc.
Isa 16:14 Et nunc locutus est Dominus, dicens: In tribus annis, quasi anni mercenarii, auferetur gloria Moab super omni populo multo, et relinquetur parvus et modicus, nequaquam multus.
Isa 25:10 Quia requiescet manus Domini in monte isto; et triturabitur Moab sub eo, sicuti teruntur paleæ in plaustro.
Ier 9:26 super Ægyptum, et super Juda, et super Edom, et super filios Ammon, et super Moab, et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto: quia omnes gentes habent præputium, omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.
Ier 25:21 et Idumææ, et Moab, et filiis Ammon:
Ier 27:3 et mittes eas ad regem Edom, et ad regem Moab, et ad regem filiorum Ammon, et ad regem Tyri, et ad regem Sidonis, in manu nuntiorum qui venerunt Jerusalem ad Sedeciam regem Juda.
Ier 40:11 Sed et omnes Judæi qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
Ier 48:1 Ad Moab hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Væ super Nabo, quoniam vastata est, et confusa! capta est Cariathaim, confusa est fortis, et tremuit.
Ier 48:2 Non est ultra exsultatio in Moab contra Hesebon: cogitaverunt malum: Venite, et disperdamus eam de gente. Ergo silens conticesces, sequeturque te gladius.
Ier 48:4 Contrita est Moab: annuntiate clamorem parvulis ejus.
Ier 48:9 Date florem Moab, quia florens egredietur: et civitates ejus desertæ erunt, et inhabitabiles.
Ier 48:11 Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in fæcibus suis: nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit: idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus.
Ier 48:13 Et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israël a Bethel, in qua habebat fiduciam.
Ier 48:15 Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.
Ier 48:16 Prope est interitus Moab ut veniat, et malum ejus velociter accurret nimis.
Ier 48:18 Descende de gloria, et sede in siti, habitatio filiæ Dibon, quoniam vastator Moab ascendit ad te, dissipavit munitiones tuas.
Ier 48:20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,
Ier 48:20 Confusus est Moab, quoniam victus est. Ululate, et clamate: annuntiate in Arnon, quoniam vastata est Moab,
Ier 48:24 et super Carioth, et super Bosra, et super omnes civitates terræ Moab, quæ longe et quæ prope sunt.
Ier 48:25 Abscissum est cornu Moab, et brachium ejus contritum est, ait Dominus.
Ier 48:26 Inebriate eum, quoniam contra Dominum erectus est: et allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse.
Ier 48:28 Relinquite civitates, et habitate in petra, habitatores Moab: et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminis.
Ier 48:29 Audivimus superbiam Moab, superbus est valde: sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis ejus.
Ier 48:31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:
Ier 48:31 Ideo super Moab ejulabo, et ad Moab universam clamabo, ad viros muri fictilis lamentantes:
Ier 48:33 Ablata est lætitia et exsultatio de Carmelo et de terra Moab: et vinum de torcularibus sustuli, nequaquam calcator uvæ solitum celeuma cantabit.
Ier 48:35 Et auferam de Moab, ait Dominus, offerentem in excelsis, et sacrificantem diis ejus.
Ier 48:36 Propterea cor meum ad Moab quasi tibiæ resonabit, et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum: quia plus fecit quam potuit, idcirco perierunt.
Ier 48:38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Ier 48:38 super omnia tecta Moab, et in plateis ejus, omnis planctus: quoniam contrivi Moab sicut vas inutile, ait Dominus.
Ier 48:39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Ier 48:39 Quomodo victa est, et ululaverunt? quomodo dejecit cervicem Moab, et confusus est? Eritque Moab in derisum, et in exemplum omnibus in circuitu suo.
Ier 48:40 Hæc dicit Dominus: Ecce quasi aquila volabit, et extendet alas suas ad Moab.
Ier 48:41 Capta est Carioth, et munitiones comprehensæ sunt: et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientis,
Ier 48:42 et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est.
Ier 48:43 Pavor, et fovea, et laqueus super te, o habitator Moab, dicit Dominus.
Ier 48:44 Qui fugerit a facie pavoris cadet in foveam, et qui conscenderit de fovea capietur laqueo: adducam enim super Moab annum visitationis eorum, ait Dominus.
Ier 48:45 In umbra Hesebon steterunt de laqueo fugientes, quia ignis egressus est de Hesebon, et flamma de medio Seon: et devorabit partem Moab, et verticem filiorum tumultus.
Ier 48:46 Væ tibi, Moab: periisti, popule Chamos, quia comprehensi sunt filii tui et filiæ tuæ in captivitatem.
Ier 48:47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.
Ier 48:47 Et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus, ait Dominus. Hucusque judicia Moab.
Ezech 25:8 Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixerunt Moab et Seir: Ecce sicut omnes gentes, domus Juda:
Ezech 25:9 idcirco ecce ego aperiam humerum Moab de civitatibus, de civitatibus, inquam, ejus, et de finibus ejus, inclytas terræ Bethiesimoth, et Beelmeon, et Cariathaim,
Ezech 25:11 Et in Moab faciam judicia, et scient quia ego Dominus.
Dan 11:41 Et introibit in terram gloriosam, et multæ corruent: hæ autem solæ salvabuntur de manu ejus, Edom, et Moab, et principium filiorum Ammon.
Amos 2:1 Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod incenderit ossa regis Idumææ usque ad cinerem.
Amos 2:2 Et mittam ignem in Moab, et devorabit ædes Carioth: et morietur in sonitu Moab, in clangore tubæ.