Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Misit

IV Reg 6:14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.
IV Reg 9:19 Misit etiam currum equorum secundum: venitque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me.
IV Reg 16:7 Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar regem Assyriorum, dicens: Servus tuus, et filius tuus ego sum: ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israël, qui consurrexerunt adversum me.
IV Reg 18:17 Misit autem rex Assyriorum Tharthan, et Rabsaris, et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Jerusalem: qui cum ascendissent, venerunt Jerusalem, et steterunt juxta aquæductum piscinæ superioris, quæ est in via Agrifullonis.
IV Reg 19:20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam, dicens: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quæ deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.
I Par 14:1 Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices parietum, lignorumque, ut ædificarent ei domum.
I Par 21:14 Misit ergo Dominus pestilentiam in Israël: et ceciderunt de Israël septuaginta millia virorum.
I Par 21:15 Misit quoque angelum in Jerusalem, ut percuteret eam: cumque percuteretur, vidit Dominus, et misertus est super magnitudine mali: et imperavit angelo, qui percutiebat: Sufficit, jam cesset manus tua. Porro angelus Domini stabat juxta aream Ornam Jebusæi.
II Par 2:3 Misit quoque ad Hiram regem Tyri, dicens: Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina ut ædificaret sibi domum, in qua et habitavit:
II Par 8:18 Misit autem ei Hiram per manus servorum suorum naves, et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque inde quadringenta quinquaginta talenta auri, et attulerunt ad regem Salomonem.
II Par 30:1 Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël.
Iudith 15:5 Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël.
Ps 17:17 Misit de summo, et accepit me; et assumpsit me de aquis multis.
Ps 56:4 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
Ps 56:4 Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam,
Ps 77:45 Misit in eos cœnomyiam, et comedit eos, et ranam, et disperdidit eos;
Ps 104:17 Misit ante eos virum; in servum venundatus est Joseph.
Ps 104:20 Misit rex, et solvit eum; princeps populorum, et dimisit eum.
Ps 104:26 Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum.
Ps 104:28 Misit tenebras, et obscuravit; et non exacerbavit sermones suos.
Ps 106:20 Misit verbum suum, et sanavit eos, et eripuit eos de interitionibus eorum.
Prov 9:3 Misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad mœnia civitatis.
Ier 39:13 Misit ergo Nabuzardan princeps militiæ, et Nabusezban, et Rabsares, et Neregel, et Sereser, et Rebmag, et omnes optimates regis Babylonis,
Lam 3:13 HE. Misit in renibus meis filias pharetræ suæ.