Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Levi

Gen 29:34 Concepitque tertio, et genuit alium filium: dixitque: Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus: eo quod pepererim ei tres filios: et idcirco appellavit nomen ejus Levi.
Gen 34:25 Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinæ, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,
Gen 34:30 Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananæis, et Pherezæis habitatoribus terræ hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.
Gen 35:23 Filii Liæ: primogenitus Ruben, et Simeon, et Levi, et Judas, et Issachar, et Zabulon.
Gen 46:11 Filii Levi: Gerson et Caath et Merari.
Gen 49:5 Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.
Ex 1:2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,
Ex 2:1 Egressus est post hæc vir de domo Levi: et accepit uxorem stirpis suæ.
Ex 6:16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Ex 6:16 Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas: Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem.
Ex 6:19 Filii Merari: Moholi et Musi: hæ cognationes Levi per familias suas.
Ex 32:26 et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi:
Ex 32:28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.
Num 1:49 Tribum Levi noli numerare, neque pones summam eorum cum filiis Israël:
Num 3:6 Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent,
Num 3:15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.
Num 3:17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.
Num 16:1 Ecce autem Core filius Isaar, filii Caath, filii Levi, et Dathan atque Abiron filii Eliab, Hon quoque filius Pheleth de filiis Ruben,
Num 16:7 et hausto cras igne, ponite desuper thymiama coram Domino: et quemcumque elegerit, ipse erit sanctus: multum erigimini filii Levi.
Num 16:8 Dixitque rursum ad Core: Audite, filii Levi:
Num 16:10 idcirco ad se fecit accedere te et omnes fratres tuos filios Levi, ut vobis etiam sacerdotium vindicetis,
Num 17:3 Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit:
Num 17:8 sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi: et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.
Num 18:2 Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii.
Num 18:21 Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis:
Num 18:23 solis filiis Levi mihi in tabernaculo servientibus, et portantibus peccata populi. Legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Nihil aliud possidebunt,
Num 26:57 Hic quoque est numerus filiorum Levi per familias suas: Gerson, a quo familia Gersonitarum: Caath, a quo familia Caathitarum: Merari, a quo familia Meraritarum.
Num 26:58 Hæ sunt familiæ Levi: familia Lobni, familia Hebroni, familia Moholi, familia Musi, familia Core. At vero Caath genuit Amram:
Num 26:59 qui habuit uxorem Jochabed filiam Levi, quæ nata est ei in Ægypto. Hæc genuit Amram viro suo filios, Aaron, et Moysen, et Mariam sororem eorum.
Deut 10:8 Eo tempore separavit tribum Levi, ut portaret arcam fœderis Domini, et staret coram eo in ministerio, ac benediceret in nomine illius usque in præsentem diem.
Deut 10:9 Quam ob rem non habuit Levi partem, neque possessionem cum fratribus suis: quia ipse Dominus possessio ejus est, sicut promisit ei Dominus Deus tuus.
Deut 21:5 accedentque sacerdotes filii Levi, quos elegerit Dominus Deus tuus ut ministrent ei, et benedicant in nomine ejus, et ad verbum eorum omne negotium, et quidquid mundum, vel immundum est, judicetur.
Deut 27:12 Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin.
Deut 31:9 Scripsit itaque Moyses legem hanc, et tradidit eam sacerdotibus filiis Levi, qui portabant arcam fœderis Domini, et cunctis senioribus Israël.
Deut 33:8 Levi quoque ait: Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo, quem probasti in tentatione, et judicasti ad aquas contradictionis.
Ios 13:14 Tribui autem Levi non dedit possessionem: sed sacrificia et victimæ Domini Dei Israël, ipsa est ejus hæreditas, sicut locutus est illi.
Ios 13:33 Tribui autem Levi non dedit possessionem: quoniam Dominus Deus Israël ipse est possessio ejus, ut locutus est illi.
Ios 21:1 Accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazarum sacerdotem, et Josue filium Nun, et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israël:
III Reg 12:31 Et fecit fana in excelsis, et sacerdotes de extremis populi, qui non erant de filiis Levi.
I Par 2:1 Filii autem Israël: Ruben, Simeon, Levi, Juda, Issachar, et Zabulon,
I Par 6:1 Filii Levi: Gerson, Caath, et Merari.
I Par 6:16 Filii ergo Levi: Gersom, Caath, et Merari.
I Par 6:19 Filii Merari: Moholi et Musi. Hæ autem cognationes Levi secundum familias eorum.
I Par 6:38 filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israël.
I Par 6:43 filii Jeth, filii Gersom, filii Levi.
I Par 6:47 filii Moholi, filii Musi, filii Merari, filii Levi.
I Par 9:18 usque ad illud tempus, in porta regis ad orientem, observabant per vices suas de filiis Levi.
I Par 12:26 De filiis Levi, quatuor millia sexcenti.
I Par 15:15 Et tulerunt filii Levi arcam Dei, sicut præceperat Moyses juxta verbum Domini, humeris suis in vectibus.
I Par 21:6 Nam Levi et Benjamin non numeravit: eo quod Joab invitus exequeretur regis imperium.