Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Joseph

Mt 1:19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam.
Mt 1:20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.
Mt 1:24 Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam.
Mt 2:13 Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
Mt 2:19 Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,
Mt 13:55 Nonne hic est fabri filius? nonne mater ejus dicitur Maria, et fratres ejus, Jacobus, et Joseph, et Simon, et Judas?
Mt 27:56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.
Mt 27:57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:
Mt 27:59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,
Mc 6:3 Nonne hic est faber, filius Mariæ, frater Jacobi, et Joseph, et Judæ, et Simonis? nonne et sorores ejus hic nobiscum sunt? Et scandalizabantur in illo.
Mc 15:40 Erant autem et mulieres de longe aspicientes: inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome:
Mc 15:43 venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu.
Mc 15:45 Et cum cognovisset a centurione, donavit corpus Joseph.
Mc 15:46 Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti.
Mc 15:47 Maria autem Magdalene et Maria Joseph aspiciebant ubi poneretur.
Lc 1:27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.
Lc 2:4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem: eo quod esset de domo et familia David,
Lc 2:16 Et venerunt festinantes: et invenerunt Mariam, et Joseph, et infantem positum in præsepio.
Lc 3:23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
Lc 3:24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
Lc 3:26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
Lc 3:30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
Lc 4:22 Et omnes testimonium illi dabant: et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant: Nonne hic est filius Joseph?
Lc 23:50 Et ecce vir nomine Joseph, qui erat decurio, vir bonus et justus:
Io 1:45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei: Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
Io 4:5 Venit ergo in civitatem Samariæ, quæ dicitur Sichar, juxta prædium quod dedit Jacob Joseph filio suo.
Io 6:42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
Io 19:38 Post hæc autem rogavit Pilatum Joseph ab Arimathæa (eo quod esset discipulus Jesu, occultus autem propter metum Judæorum), ut tolleret corpus Jesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo, et tulit corpus Jesu.
Act 1:23 Et statuerunt duos, Joseph, qui vocabatur Barsabas, qui cognominatus est Justus, et Mathiam.
Act 4:36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
Act 7:9 Et patriarchæ æmulantes, Joseph vendiderunt in Ægyptum, et erat Deus cum eo:
Act 7:13 et in secundo cognitus est Joseph a fratribus suis, et manifestatum est Pharaoni genus ejus.
Act 7:14 Mittens autem Joseph accersivit Jacob patrem suum, et omnem cognationem suam in animabus septuaginta quinque.
Act 7:18 quoadusque surrexit alius rex in Ægypto, qui non sciebat Joseph.
Heb 11:21 Fide Jacob, moriens, singulos filiorum Joseph benedixit: et adoravit fastigium virgæ ejus.
Heb 11:22 Fide Joseph, moriens, de profectione filiorum Israël memoratus est, et de ossibus suis mandavit.
Apoc 7:8 ex tribu Zabulon duodecim millia signati: ex tribu Joseph duodecim millia signati: ex tribu Benjamin duodecim millia signati.