I Mach 11:72
|
Et reversus est Jonathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
|
I Mach 11:74
|
et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Jonathas in Jerusalem.
|
I Mach 12:1
|
Et vidit Jonathas quia tempus eum juvat, et elegit viros, et misit eos Romam statuere et renovare cum eis amicitiam:
|
I Mach 12:3
|
et abierunt Romam, et intraverunt curiam, et dixerunt: Jonathas summus sacerdos, et gens Judæorum miserunt nos, ut renovaremus amicitiam et societatem secundum pristinum.
|
I Mach 12:5
|
Et hoc est exemplum epistolarum, quas scripsit Jonathas Spartiatis:
|
I Mach 12:6
|
Jonathas summus sacerdos, et seniores gentis, et sacerdotes, et reliquus populus Judæorum, Spartiatis fratribus salutem.
|
I Mach 12:24
|
Et audivit Jonathas quoniam regressi sunt principes Demetrii cum exercitu multo supra quam prius, pugnare adversus eum:
|
I Mach 12:27
|
Cum occidisset autem sol, præcepit Jonathas suis vigilare, et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte: et posuit custodes per circuitum castrorum.
|
I Mach 12:28
|
Et audierunt adversarii quod paratus est Jonathas cum suis in bello: et timuerunt, et formidaverunt in corde suo: et accenderunt focos in castris suis.
|
I Mach 12:29
|
Jonathas autem, et qui cum eo erant, non cognoverunt usque mane: videbant autem luminaria ardentia,
|
I Mach 12:30
|
et secutus est eos Jonathas, et non comprehendit eos: transierant enim flumen Eleutherum.
|
I Mach 12:31
|
Et divertit Jonathas ad Arabas, qui vocantur Zabadæi: et percussit eos, et accepit spolia eorum.
|
I Mach 12:35
|
Et reversus est Jonathas, et convocavit seniores populi, et cogitavit cum eis ædificare præsidia in Judæa,
|
I Mach 12:40
|
timens ne forte non permitteret eum Jonathas, sed pugnaret adversus eum, quærebat comprehendere eum, et occidere. Et exsurgens abiit in Bethsan.
|
I Mach 12:41
|
Et exivit Jonathas obviam illi cum quadraginta millibus virorum electorum in prælium, et venit Bethsan.
|
I Mach 12:42
|
Et vidit Tryphon quia venit Jonathas cum exercitu multo ut extenderet in eum manus: timuit,
|
I Mach 12:48
|
Ut autem intravit Ptolemaidam Jonathas, clauserunt portas civitatis Ptolemenses, et comprehenderunt eum: et omnes qui cum eo intraverant, gladio interfecerunt.
|
I Mach 12:50
|
At illi cum cognovissent quia comprehensus est Jonathas, et periit, et omnes qui cum eo erant, hortati sunt semetipsos, et exierunt parati in prælium.
|
I Mach 13:12
|
Et movit Tryphon a Ptolemaida cum exercitu multo, ut veniret in terram Juda, et Jonathas cum eo in custodia.
|
I Mach 13:15
|
dicens: Pro argento, quod debebat frater tuus Jonathas in ratione regis propter negotia quæ habuit, detinuimus eum.
|
I Mach 14:16
|
Et auditum est Romæ quia defunctus esset Jonathas, et usque in Spartiatas: et contristati sunt valde.
|
I Mach 14:30
|
Et congregavit Jonathas gentem suam, et factus est illis sacerdos magnus, et appositus est ad populum suum.
|