Mt 13:53
|
Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde.
|
Mt 13:57
|
Et scandalizabantur in eo. Jesus autem dixit eis: Non est propheta sine honore, nisi in patria sua, et in domo sua.
|
Mt 14:13
|
Quod cum audisset Jesus, secessit inde in navicula, in locum desertum seorsum: et cum audissent turbæ, secutæ sunt eum pedestres de civitatibus.
|
Mt 14:16
|
Jesus autem dixit eis: Non habent necesse ire: date illis vos manducare.
|
Mt 14:22
|
Et statim compulit Jesus discipulos ascendere in naviculam, et præcedere eum trans fretum, donec dimitteret turbas.
|
Mt 14:27
|
Statimque Jesus locutus est eis, dicens: Habete fiduciam: ego sum, nolite timere.
|
Mt 14:31
|
Et continuo Jesus extendens manum, apprehendit eum: et ait illi: Modicæ fidei, quare dubitasti?
|
Mt 15:21
|
Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis.
|
Mt 15:28
|
Tunc respondens Jesus, ait illi: O mulier, magna est fides tua: fiat tibi sicut vis. Et sanata est filia ejus ex illa hora.
|
Mt 15:29
|
Et cum transisset inde Jesus, venit secus mare Galilææ: et ascendens in montem, sedebat ibi.
|
Mt 15:32
|
Jesus autem, convocatis discipulis suis, dixit: Misereor turbæ, quia triduo jam perseverant mecum, et non habent quod manducent: et dimittere eos jejunos nolo, ne deficiant in via.
|
Mt 15:34
|
Et ait illis Jesus: Quot habetis panes? At illi dixerunt: Septem, et paucos pisciculos.
|
Mt 16:8
|
Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?
|
Mt 16:13
|
Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
|
Mt 16:15
|
Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis?
|
Mt 16:17
|
Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.
|
Mt 16:20
|
Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus.
|
Mt 16:21
|
Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere.
|
Mt 16:24
|
Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
|
Mt 17:1
|
Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum:
|
Mt 17:7
|
Et accessit Jesus, et tetigit eos: dixitque eis: Surgite, et nolite timere.
|
Mt 17:9
|
Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens: Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
|
Mt 17:16
|
Respondens autem Jesus, ait: O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum? usquequo patiar vos? Afferte huc illum ad me.
|
Mt 17:17
|
Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
|
Mt 17:19
|
Dixit illis Jesus: Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic: Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
|
Mt 17:21
|
Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus: Filius hominis tradendus est in manus hominum:
|
Mt 17:24
|
Ait: Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens: Quid tibi videtur Simon? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum? a filiis suis, an ab alienis?
|
Mt 17:25
|
Et ille dixit: Ab alienis. Dixit illi Jesus: Ergo liberi sunt filii.
|
Mt 18:2
|
Et advocans Jesus parvulum, statuit eum in medio eorum,
|
Mt 18:22
|
Dicit illi Jesus: Non dico tibi usque septies: sed usque septuagies septies.
|
Mt 19:1
|
Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem,
|
Mt 19:14
|
Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.
|
Mt 19:18
|
Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices;
|
Mt 19:21
|
Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me.
|
Mt 19:23
|
Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
|
Mt 19:26
|
Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.
|
Mt 19:28
|
Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.
|
Mt 20:17
|
Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
|
Mt 20:22
|
Respondens autem Jesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
|
Mt 20:25
|
Jesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
|
Mt 20:30
|
et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
|
Mt 20:32
|
Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
|
Mt 20:34
|
Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.
|
Mt 21:1
|
Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti: tunc Jesus misit duos discipulos,
|
Mt 21:6
|
Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
|
Mt 21:11
|
Populi autem dicebant: Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
|
Mt 21:12
|
Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit:
|
Mt 21:16
|
et dixerunt ei: Audis quid isti dicunt? Jesus autem dixit eis: Utique. Numquam legistis: Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem?
|
Mt 21:21
|
Respondens autem Jesus, ait eis: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle, et jacta te in mare, fiet.
|
Mt 21:24
|
Respondens Jesus dixit eis: Interrogabo vos et ego unum sermonem: quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.
|