Isa 2:5
|
Domus Jacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
|
Isa 2:6
|
Projecisti enim populum tuum, domum Jacob, quia repleti sunt ut olim, et augeres habuerunt ut Philisthiim, et pueris alienis adhæserunt.
|
Isa 8:17
|
Et exspectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Jacob, et præstolabor eum.
|
Isa 9:8
|
Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.
|
Isa 10:20
|
Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
|
Isa 10:21
|
Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.
|
Isa 14:1
|
Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
|
Isa 14:1
|
Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
|
Isa 17:4
|
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet.
|
Isa 27:6
|
Qui ingrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israël, et implebunt faciem orbis semine.
|
Isa 27:9
|
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Jacob; et iste omnis fructus: ut auferatur peccatum ejus, cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris allisos: non stabunt luci et delubra.
|
Isa 29:22
|
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet;
|
Isa 29:22
|
Propter hoc, hæc dicit Dominus ad domum Jacob, qui redemit Abraham: Non modo confundetur Jacob, nec modo vultus ejus erubescet;
|
Isa 29:23
|
sed cum viderit filios suos, opera manuum mearum in medio sui sanctificantes nomen meum, et sanctificabunt Sanctum Jacob, et Deum Israël prædicabunt;
|
Isa 40:27
|
Quare dicis, Jacob, et loqueris, Israël: Abscondita est via mea a Domino, et a Deo meo judicium meum transivit?
|
Isa 41:8
|
Et tu, Israël, serve meus, Jacob quem elegi, semen Abraham amici mei:
|
Isa 41:14
|
Noli timere, vermis Jacob, qui mortui estis ex Israël; ego auxiliatus sum tibi, dicit Dominus, et redemptor tuus Sanctus Israël.
|
Isa 41:21
|
Prope facite judicium vestrum, dicit Dominus; afferte, si quid forte habetis, dicit rex Jacob.
|
Isa 42:24
|
Quis dedit in direptionem Jacob, et Israël vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis ejus ambulare, et non audierunt legem ejus.
|
Isa 43:1
|
Et nunc hæc dicit Dominus creans te, Jacob, et formans te, Israël: Noli timere, quia redemi te, et vocavi te nomine tuo; meus es tu.
|
Isa 43:22
|
Non me invocasti, Jacob; nec laborasti in me, Israël.
|
Isa 43:28
|
et contaminavi principes sanctos; dedi ad internecionem Jacob, et Israël in blasphemiam.
|
Isa 44:1
|
Et nunc audi, Jacob, serve meus, et Israël, quem elegi.
|
Isa 44:2
|
Hæc dicit Dominus faciens et formans te, ab utero auxiliator tuus: Noli timere, serve meus Jacob, et rectissime, quem elegi.
|
Isa 44:5
|
Iste dicet: Domini ego sum; et ille vocabit in nomine Jacob; et hic scribet manu sua: Domino, et in nomine Israël assimilabitur.
|
Isa 44:21
|
Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei.
|
Isa 44:23
|
Laudate, cæli, quoniam misericordiam fecit Dominus; jubilate, extrema terræ; resonate, montes, laudationem, saltus et omne lignum ejus, quoniam redemit Dominus Jacob, et Israël gloriabitur.
|
Isa 45:4
|
propter servum meum Jacob, et Israël, electum meum; et vocavi te nomine tuo: assimilavi te, et non cognovisti me.
|
Isa 45:19
|
Non in abscondito locutus sum, in loco terræ tenebroso; non dixi semini Jacob frustra: Quærite me; ego Dominus loquens justitiam, annuntians recta.
|
Isa 46:3
|
Audite me, domus Jacob, et omne residuum domus Israël; qui portamini a meo utero, qui gestamini a mea vulva.
|
Isa 48:1
|
Audite hæc, domus Jacob, qui vocamini nomine Israël, et de aquis Juda existis, qui juratis in nomine Domini, et Dei Israël recordamini non in veritate neque in justitia.
|
Isa 48:12
|
Audi me, Jacob, et Israël, quem ego voco; ego ipse, ego primus, et ego novissimus.
|
Isa 48:20
|
Egredimini de Babylone, fugite a Chaldæis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, et efferte illud usque ad extrema terræ. Dicite: Redemit Dominus servum suum Jacob.
|
Isa 49:5
|
Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israël non congregabitur; et glorificatus sum in oculis Domini, et Deus meus factus est fortitudo mea.
|
Isa 49:6
|
Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas; ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.
|
Isa 49:26
|
Et cibabo hostes tuos carnibus suis, et quasi musto, sanguine suo inebriabuntur, et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus fortis Jacob.
|
Isa 58:1
|
Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum.
|
Isa 58:14
|
tunc delectaberis super Domino; et sustollam te super altitudines terræ, et cibabo te hæreditate Jacob, patris tui; os enim Domini locutum est.
|
Isa 59:20
|
et venerit Sion redemptor, et eis qui redeunt ab iniquitate in Jacob, dicit Dominus.
|
Isa 60:16
|
et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob.
|
Isa 65:9
|
Et educam de Jacob semen, et de Juda possidentem montes meos; et hæreditabunt eam electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
|
Ier 2:4
|
Audite verbum Domini, domus Jacob, et omnes cognationes domus Israël.
|
Ier 5:20
|
Annuntiate hoc domui Jacob, et auditum facite in Juda, dicentes:
|
Ier 10:16
|
Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israël virga hæreditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi.
|
Ier 10:25
|
Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.
|
Ier 30:7
|
Væ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
|
Ier 30:10
|
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
|
Ier 30:10
|
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
|
Ier 30:18
|
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
|
Ier 31:7
|
Quia hæc dicit Dominus: Exsultate in lætitia, Jacob, et hinnite contra caput gentium: personate, et canite, et dicite: Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israël.
|