Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Itaque

I Cor 4:5 Itaque nolite ante tempus judicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo.
I Cor 5:8 Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis.
I Cor 10:12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
I Cor 11:27 Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
I Cor 11:33 Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate.
I Cor 14:22 Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
I Cor 14:39 Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
I Cor 15:58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles estote, et immobiles: abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino.
II Cor 5:16 Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus.
Gal 3:24 Itaque lex pædagogus noster fuit in Christo, ut ex fide justificemur.
Gal 4:7 Itaque jam non est servus, sed filius: quod si filius, et hæres per Deum.
Gal 4:31 Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
Phil 2:12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
Phil 4:1 Itaque fratres mei carissimi, et desideratissimi, gaudium meum, et corona mea: sic state in Domino, carissimi.
I Thess 4:8 Itaque qui hæc spernit, non hominem spernit, sed Deum: qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in nobis.
I Thess 4:18 Itaque consolamini invicem in verbis istis.
II Thess 2:14 Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
Heb 4:9 Itaque relinquitur sabbatismus populo Dei.
Heb 12:28 Itaque regnum immobile suscipientes, habemus gratiam: per quam serviamus placentes Deo, cum metu et reverentia.
I Petr 4:19 Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.