Idc 3:8
|
Iratusque contra Israël Dominus, tradidit eos in manus Chusan Rasathaim regis Mesopotamiæ, servieruntque ei octo annis.
|
Idc 3:10
|
fuitque in eo spiritus Domini, et judicavit Israël. Egressusque est ad pugnam, et tradidit Dominus in manus ejus Chusan Rasathaim regem Syriæ, et oppressit eum.
|
Idc 3:12
|
Addiderunt autem filii Israël facere malum in conspectu Domini: qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab, quia fecerunt malum in conspectu ejus.
|
Idc 3:13
|
Et copulavit ei filios Ammon, et Amalec: abiitque et percussit Israël, atque possedit urbem palmarum.
|
Idc 3:14
|
Servieruntque filii Israël Eglon regi Moab decem et octo annis.
|
Idc 3:15
|
Et postea clamaverunt ad Dominum, qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Aod, filium Gera, filii Jemini, qui utraque manu pro dextera utebatur. Miseruntque filii Israël per illum munera Eglon regi Moab.
|
Idc 3:27
|
et statim insonuit buccina in monte Ephraim: descenderuntque cum eo filii Israël, ipso in fronte gradiente.
|
Idc 3:30
|
Humiliatusque est Moab in die illo sub manu Israël: et quievit terra octoginta annis.
|
Idc 3:31
|
Post hunc fuit Samgar filius Anath, qui percussit de Philisthiim sexcentos viros vomere: et ipse quoque defendit Israël.
|
Idc 4:1
|
Addideruntque filii Israël facere malum in conspectu Domini post mortem Aod,
|
Idc 4:3
|
Clamaveruntque filii Israël ad Dominum: nongentos enim habebat falcatos currus, et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
|
Idc 4:5
|
Et sedebat sub palma, quæ nomine illius vocabatur, inter Rama et Bethel in monte Ephraim: ascendebantque ad eam filii Israël in omne judicium.
|
Idc 4:6
|
Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
|
Idc 4:23
|
Humiliavit ergo Deus in die illo Jabin regem Chanaan coram filiis Israël:
|
Idc 5:2
|
Qui sponte obtulistis de Israël animas vestras ad periculum, benedicite Domino.
|
Idc 5:3
|
Audite reges, auribus percipite principes: ego sum, ego sum, quæ Domino canam, psallam Domino Deo Israël.
|
Idc 5:5
|
Montes fluxerunt a facie Domini, et Sinai a facie Domini Dei Israël.
|
Idc 5:7
|
Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
|
Idc 5:7
|
Cessaverunt fortes in Israël, et quieverunt: donec surgeret Debbora, surgeret mater in Israël.
|
Idc 5:8
|
Nova bella elegit Dominus, et portas hostium ipse subvertit: clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta millibus Israël.
|
Idc 5:9
|
Cor meum diligit principes Israël: qui propria voluntate obtulistis vos discrimini, benedicite Domino.
|
Idc 5:11
|
Ubi collisi sunt currus, et hostium suffocatus est exercitus, ibi narrentur justitiæ Domini, et clementia in fortes Israël: tunc descendit populus Domini ad portas, et obtinuit principatum.
|
Idc 6:1
|
Fecerunt autem filii Israël malum in conspectu Domini: qui tradidit illos in manu Madian septem annis,
|
Idc 6:3
|
Cumque sevisset Israël, ascendebat Madian et Amalec, ceterique orientalium nationum:
|
Idc 6:4
|
et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis cuncta vastabant usque ad introitum Gazæ: nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israël, non oves, non boves, non asinos.
|
Idc 6:6
|
Humiliatusque est Israël valde in conspectu Madian.
|
Idc 6:8
|
Qui misit ad eos virum prophetam, et locutus est: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ego vos feci conscendere de Ægypto, et eduxi vos de domo servitutis,
|
Idc 6:14
|
Respexitque ad eum Dominus, et ait: Vade in hac fortitudine tua, et liberabis Israël de manu Madian: scito quod miserim te.
|
Idc 6:15
|
Qui respondens ait: Obsecro, mi domine, in quo liberabo Israël? ecce familia mea infima est in Manasse, et ego minimus in domo patris mei.
|
Idc 6:36
|
Dixitque Gedeon ad Deum: Si salvum facis per manum meam Israël, sicut locutus es,
|
Idc 6:37
|
ponam hoc vellus lanæ in area: si ros in solo vellere fuerit, et in omni terra siccitas, sciam quod per manum meam, sicut locutus es, liberabis Israël.
|
Idc 7:2
|
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.
|
Idc 7:15
|
Cumque audisset Gedeon somnium, et interpretationem ejus, adoravit: et reversus est ad castra Israël, et ait: Surgite, tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
|
Idc 7:23
|
fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.
|
Idc 8:22
|
Dixeruntque omnes viri Israël ad Gedeon: Dominare nostri tu, et filius tuus, et filius filii tui: quia liberasti nos de manu Madian.
|
Idc 8:27
|
Fecitque ex eo Gedeon ephod, et posuit illud in civitate sua Ephra. Fornicatusque est omnis Israël in eo, et factum est Gedeoni et omni domui ejus in ruinam.
|
Idc 8:28
|
Humiliatus est autem Madian coram filiis Israël, nec potuerunt ultra cervices elevare: sed quievit terra per quadraginta annos, quibus Gedeon præfuit.
|
Idc 8:33
|
Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israël, et fornicati sunt cum Baalim. Percusseruntque cum Baal fœdus, ut esset eis in deum:
|
Idc 9:22
|
Regnavit itaque Abimelech super Israël tribus annis.
|
Idc 9:55
|
Illoque mortuo, omnes qui cum eo erant de Israël, reversi sunt in sedes suas:
|
Idc 10:1
|
Post Abimelech surrexit dux in Israël Thola filius Phua patrui Abimelech, vir de Issachar, qui habitavit in Samir montis Ephraim:
|
Idc 10:3
|
Huic successit Jair Galaadites, qui judicavit Israël per viginti et duos annos,
|
Idc 10:6
|
Filii autem Israël peccatis veteribus jungentes nova, fecerunt malum in conspectu Domini, et servierunt idolis, Baalim et Astaroth, et diis Syriæ ac Sidonis et Moab et filiorum Ammon et Philisthiim: dimiseruntque Dominum, et non coluerunt eum.
|
Idc 10:9
|
in tantum, ut filii Ammon, Jordane transmisso, vastarent Judam et Benjamin et Ephraim, afflictusque est Israël nimis.
|
Idc 10:15
|
Dixeruntque filii Israël ad Dominum: Peccavimus, redde tu nobis quidquid tibi placet: tantum nunc libera nos.
|
Idc 10:17
|
Itaque filii Ammon conclamantes in Galaad fixere tentoria: contra quos congregati filii Israël, in Maspha castrametati sunt.
|
Idc 11:4
|
In illis diebus pugnabant filii Ammon contra Israël.
|
Idc 11:13
|
Quibus ille respondit: Quia tulit Israël terram meam, quando ascendit de Ægypto, a finibus Arnon usque Jaboc atque Jordanem: nunc ergo cum pace redde mihi eam.
|
Idc 11:15
|
Hæc dicit Jephte: Non tulit Israël terram Moab, nec terram filiorum Ammon:
|
Idc 11:19
|
Misit itaque Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, qui habitabat in Hesebon, et dixerunt ei: Dimitte ut transeam per terram tuam usque ad fluvium.
|