Soph 3:13
|
Reliquiæ Israël non facient iniquitatem, nec loquentur mendacium, et non invenietur in ore eorum lingua dolosa, quoniam ipsi pascentur, et accubabunt, et non erit qui exterreat.
|
Soph 3:14
|
Lauda, filia Sion; jubila, Israël: lætare, et exsulta in omni corde, filia Jerusalem.
|
Soph 3:15
|
Abstulit Dominus judicium tuum; avertit inimicos tuos. Rex Israël Dominus in medio tui: non timebis malum ultra.
|
Zach 1:19
|
Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quid sunt hæc? Et dixit ad me: Hæc sunt cornua quæ ventilaverunt Judam, et Israël, et Jerusalem.
|
Zach 8:13
|
Et erit: sicut eratis maledictio in gentibus, domus Juda et domus Israël, sic salvabo vos, et eritis benedictio. Nolite timere; confortentur manus vestræ.
|
Zach 9:1
|
Onus verbi Domini in terra Hadrach et Damasci requiei ejus, quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israël.
|
Zach 11:14
|
Et præcidi virgam meam secundam, quæ appellabatur Funiculus, ut dissolverem germanitatem inter Judam et Israël.
|
Zach 12:1
|
Onus verbi Domini super Israël. Dicit Dominus extendens cælum, et fundans terram, et fingens spiritum hominis in eo:
|
Mal 1:1
|
Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
|
Mal 1:5
|
Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis: Magnificetur Dominus super terminum Israël.
|
Mal 2:11
|
Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni.
|
Mal 2:16
|
Cum odio habueris, dimitte, dicit Dominus Deus Israël: operiet autem iniquitas vestimentum ejus, dicit Dominus exercituum. Custodite spiritum vestrum, et nolite despicere.
|
Mal 4:4
|
Mementote legis Moysi servi mei, quam mandavi ei in Horeb ad omnem Israël, præcepta et judicica.
|
I Mach 1:12
|
In diebus illis, exierunt ex Israël filii iniqui, et suaserunt multis, dicentes: Eamus, et disponamus testamentum cum gentibus, quæ circa nos sunt: quia ex quo recessimus ab eis, invenerunt nos multa mala.
|
I Mach 1:21
|
Et convertit Antiochus, postquam percussit Ægyptum in centesimo et quadragesimo tertio anno: et ascendit ad Israël,
|
I Mach 1:26
|
Et factus est planctus magnus in Israël, et in omni loco eorum:
|
I Mach 1:32
|
Et irruit super civitatem repente, et percussit eam plaga magna, et perdidit populum multum ex Israël.
|
I Mach 1:38
|
Et factum est hoc ad insidias sanctificationi, et in diabolum malum in Israël:
|
I Mach 1:45
|
et multi ex Israël consenserunt servituti ejus, et sacrificaverunt idolis, et coinquinaverunt sabbatum.
|
I Mach 1:49
|
et jussit coinquinari sancta, et sanctum populum Israël.
|
I Mach 1:56
|
et effugaverunt populum Israël in abditis, et in absconditis fugitivorum locis.
|
I Mach 1:61
|
In virtute sua faciebant hæc populo Israël, qui inveniebatur in omni mense et mense in civitatibus.
|
I Mach 1:65
|
Et multi de populo Israël definierunt apud se, ut non manducarent immunda: et elegerunt magis mori, quam cibis coinquinari immundis:
|
I Mach 2:16
|
Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt.
|
I Mach 2:42
|
Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege:
|
I Mach 2:46
|
et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël: et in fortitudine.
|
I Mach 2:55
|
Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël.
|
I Mach 2:70
|
Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.
|
I Mach 3:2
|
et adjuvabant eum omnes fratres ejus, et universi qui se conjunxerant patri ejus, et præliabantur prælium Israël cum lætitia.
|
I Mach 3:8
|
Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israël.
|
I Mach 3:10
|
Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israël.
|
I Mach 3:15
|
Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israël.
|
I Mach 3:35
|
et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam et extirpandam virtutem Israël, et reliquias Jerusalem, et auferendam memoriam eorum de loco:
|
I Mach 3:41
|
Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros, et venerunt in castra ut acciperent filios Israël in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum.
|
I Mach 3:46
|
Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Jerusalem, quia locus orationis erat in Maspha ante in Israël.
|
I Mach 4:11
|
et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël.
|
I Mach 4:25
|
Et facta est salus magna in Israël in die illa.
|
I Mach 4:27
|
Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex.
|
I Mach 4:30
|
Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus.
|
I Mach 4:31
|
Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus.
|
I Mach 4:59
|
Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio.
|
I Mach 5:60
|
Et fugati sunt Josephus et Azarias usque in fines Judææ: et ceciderunt illo die de populo Israël ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo:
|
I Mach 5:62
|
Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israël.
|
I Mach 5:63
|
Et viri Juda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israël, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
|
I Mach 6:18
|
Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum: et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.
|
I Mach 6:21
|
Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur: et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,
|
I Mach 7:5
|
Et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israël: et Alcimus dux eorum, qui volebat fieri sacerdos.
|
I Mach 7:9
|
ut videret exterminium quod fecit Judas: sed et Alcimum impium constituit in sacerdotium, et mandavit ei facere ultionem in filios Israël.
|
I Mach 7:13
|
et primi, Assidæi qui erant in filiis Israël: et exquirebant ab eis pacem.
|
I Mach 7:22
|
et convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum, et obtinuerunt terram Juda, et fecerunt plagam magnam in Israël.
|