Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Israël

Ps 148:14 Confessio ejus super cælum et terram; et exaltavit cornu populi sui. Hymnus omnibus sanctis ejus; filiis Israël, populo appropinquanti sibi. Alleluja.
Ps 149:2 Lætetur Israël in eo qui fecit eum, et filii Sion exsultent in rege suo.
Prov 1:1 Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël,
Eccles 1:12 Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
Cant 3:7 En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israël,
Sap 11:5 Per quæ enim pœnas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui, et in eis cum abundarent filii Israël lætati sunt,
Eccli 17:15 et pars Dei Israël facta est manifesta.
Eccli 24:13 Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices.
Eccli 24:33 Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones.
Eccli 36:14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo.
Eccli 37:28 Vita viri in numero dierum: dies autem Israël innumerabiles sunt.
Eccli 45:6 Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.
Eccli 45:13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël.
Eccli 45:21 et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël.
Eccli 45:29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël.
Eccli 46:2 maximus in salutem electorum Dei, expugnare insurgentes hostes, ut consequeretur hæreditatem Israël.
Eccli 46:12 ut viderent omnes filii Israël quia bonum est obsequi sancto Deo.
Eccli 47:2 Et quasi adeps separatus a carne, sic David a filiis Israël.
Eccli 47:13 Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël.
Eccli 47:19 et in nomine Domini Dei, cui est cognomen Deus Israël.
Eccli 47:29 et Jeroboam filium Nabat, qui peccare fecit Israël, et dedit viam peccandi Ephraim: et plurima redundaverunt peccata ipsorum.
Eccli 50:15 Oblatio autem Domini in manibus ipsorum coram omni synagoga Israël: et consummatione fungens in ara, amplificare oblationem excelsi Regis,
Eccli 50:22 Tunc descendens, manus suas extulit in omne congregationem filiorum Israël, dare gloriam Deo a labiis suis, et in nomine ipsius gloriari:
Eccli 50:25 det nobis jucunditatem cordis, et fieri pacem in diebus nostris in Israël per dies sempiternos:
Eccli 50:26 credere Israël nobiscum esse Dei misericordiam, ut liberet nos in diebus suis.
Isa 1:3 Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israël autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Isa 1:4 Væ genti peccatrici, populo gravi iniquitate, semini nequam, filiis sceleratis! dereliquerunt Dominum; blasphemaverunt Sanctum Israël; abalienati sunt retrorsum.
Isa 1:24 Propter hoc ait Dominus, Deus exercituum, Fortis Israël: Heu! consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis.
Isa 4:2 In die illa, erit germen Domini in magnificentia et gloria, et fructus terræ sublimis, et exsultatio his qui salvati fuerint de Israël.
Isa 5:7 Vinea enim Domini exercituum domus Israël est; et vir Juda germen ejus delectabile: et exspectavi ut faceret judicium, et ecce iniquitas; et justitiam, et ecce clamor.
Isa 5:19 qui dicitis: Festinet, et cito veniat opus ejus, ut videamus; et appropiet, et veniat consilium sancti Israël, et sciemus illud!
Isa 5:24 Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit, sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet; abjecerunt enim legem Domini exercituum, et eloquium sancti Israël blasphemaverunt.
Isa 7:1 Et factum est in diebus Achaz, filii Joathan, filii Oziæ, regis Juda, ascendit Rasin, rex Syriæ, et Phacee, filius Romeliæ, rex Israël, in Jerusalem, ad præliandum contra eam: et non potuerunt
Isa 8:14 et erit vobis in sanctificationem; in lapidem autem offensionis, et in petram scandali, duabus domibus Israël; in laqueum et in ruinam habitantibus Jerusalem.
Isa 8:18 Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus in signum, et in portentum Israël a Domino exercituum, qui habitat in monte Sion:
Isa 9:8 Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israël.
Isa 9:12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente; et devorabunt Israël toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.
Isa 9:14 Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.
Isa 10:17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.
Isa 10:20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
Isa 10:20 Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.
Isa 10:22 Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.
Isa 11:12 Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israël, et dispersos Juda colliget a quatuor plagis terræ.
Isa 12:6 Exsulta et lauda, habitatio Sion, quia magnus in medio tui Sanctus Israël.
Isa 14:1 Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israël, et requiescere eos faciet super humum suam; adjungetur advena ad eos, et adhærebit domui Jacob.
Isa 14:2 Et tenebunt eos populi, et adducent eos in locum suum; et possidebit eos domus Israël super terram Domini in servos et ancillas: et erunt capientes eos qui se ceperant, et subjicient exactores suos.
Isa 17:3 Et cessabit adjutorium ab Ephraim, et regnum a Damasco; et reliquiæ Syriæ sicut gloria filiorum Israël erunt, dicit Dominus exercituum.
Isa 17:6 Et relinquetur in eo sicut racemus et sicut excussio oleæ duarum vel trium olivarum in summitate rami, sive quatuor aut quinque in cacuminibus ejus fructus ejus, dicit Dominus Deus Israël.
Isa 17:7 In die illa inclinabitur homo ad factorem suum, et oculi ejus ad Sanctum Israël respicient;
Isa 17:9 In die illa erunt civitates fortitudinis ejus derelictæ sicut aratra, et segetes quæ derelictæ sunt a facie filiorum Israël; et eris deserta.