Io 18:22
|
Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?
|
Io 20:14
|
Hæc cum dixisset, conversa est retrorsum, et vidit Jesum stantem: et non sciebat quia Jesus est.
|
Io 20:22
|
Hæc cum dixisset, insufflavit, et dixit eis: Accipite Spiritum Sanctum:
|
Io 20:31
|
Hæc autem scripta sunt ut credatis, quia Jesus est Christus Filius Dei: et ut credentes, vitam habeatis in nomine ejus.
|
Act 5:33
|
Hæc cum audissent, dissecabantur, et cogitabant interficere illos.
|
Act 9:36
|
In Joppe autem fuit quædam discipula, nomine Tabitha, quæ interpretata dicitur Dorcas. Hæc erat plena operibus bonis, et eleemosynis, quas faciebat.
|
Act 16:17
|
Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis.
|
Act 21:11
|
Is cum venisset ad nos, tulit zonam Pauli: et alligans sibi pedes et manus, dixit: Hæc dicit Spiritus Sanctus: Virum, cujus est zona hæc, sic alligabunt in Jerusalem Judæi, et tradent in manus gentium.
|
Act 26:24
|
Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt.
|
I Cor 4:6
|
Hæc autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo, propter vos: ut in nobis discatis, ne supra quam scriptum est, unus adversus alterum infletur pro alio.
|
I Cor 10:6
|
Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
|
I Cor 10:11
|
Hæc autem omnia in figura contingebant illis: scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
|
I Cor 12:11
|
Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
|
Gal 4:24
|
quæ sunt per allegoriam dicta. Hæc enim sunt duo testamenta. Unum quidem in monte Sina, in servitutem generans, quæ est Agar:
|
I Thess 4:3
|
Hæc est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra: ut abstineatis vos a fornicatione,
|
I Tim 3:14
|
Hæc tibi scribo, sperans me ad te venire cito:
|
I Tim 4:6
|
Hæc proponens fratribus, bonus eris minister Christi Jesu enutritus verbis fidei, et bonæ doctrinæ, quam assecutus es.
|
I Tim 4:15
|
Hæc meditare, in his esto: ut profectus tuus manifestus sit omnibus.
|
I Tim 6:2
|
Qui autem fideles habent dominos, non contemnant, quia fratres sunt: sed magis serviant, quia fideles sunt et dilecti, qui beneficii participes sunt. Hæc doce, et exhortare.
|
II Tim 2:14
|
Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
|
Tit 2:15
|
Hæc loquere, et exhortare, et argue cum omni imperio. Nemo te contemnat.
|
Tit 3:8
|
Fidelis sermo est: et de his volo te confirmare: ut curent bonis operibus præesse qui credunt Deo. Hæc sunt bona, et utilia hominibus.
|
I Petr 2:19
|
Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
|
II Petr 1:8
|
Hæc enim si vobiscum adsint, et superent, non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Jesu Christi cognitione.
|
I Io 2:26
|
Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.
|
I Io 5:3
|
Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt.
|
I Io 5:13
|
Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei.
|
Apoc 2:1
|
Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum:
|
Apoc 2:8
|
Et angelo Smyrnæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit primus, et novissimus, qui fuit mortuus, et vivit:
|
Apoc 2:12
|
Et angelo Pergami ecclesiæ scribe: Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam:
|
Apoc 2:18
|
Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco:
|
Apoc 3:1
|
Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es.
|
Apoc 3:7
|
Et angelo Philadelphiæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David: qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit:
|
Apoc 3:14
|
Et angelo Laodiciæ ecclesiæ scribe: Hæc dicit: Amen, testis fidelis et verus, qui est principium creaturæ Dei.
|
Apoc 19:9
|
Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt.
|
Apoc 20:5
|
Ceteri mortuorum non vixerunt, donec consummentur mille anni. Hæc est resurrectio prima.
|
Apoc 20:14
|
Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hæc est mors secunda.
|
Apoc 22:6
|
Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito.
|