Lc 5:20
|
Quorum fidem ut vidit, dixit: Homo, remittuntur tibi peccata tua.
|
Lc 10:30
|
Suscipiens autem Jesus, dixit: Homo quidam descendebat ab Jerusalem in Jericho, et incidit in latrones, qui etiam despoliaverunt eum: et plagis impositis abierunt semivivo relicto.
|
Lc 12:14
|
At ille dixit illi: Homo, quis me constituit judicem, aut divisorem super vos?
|
Lc 14:16
|
At ipse dixit ei: Homo quidam fecit cœnam magnam, et vocavit multos.
|
Lc 15:11
|
Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
|
Lc 16:1
|
Dicebat autem et ad discipulos suos: Homo quidam erat dives, qui habebat villicum: et hic diffamatus est apud illum quasi dissipasset bona ipsius.
|
Lc 16:19
|
Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur quotidie splendide.
|
Lc 19:12
|
Dixit ergo: Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum, et reverti.
|
Lc 20:9
|
Cœpit autem dicere ad plebem parabolam hanc: Homo plantavit vineam, et locavit eam colonis: et ipse peregre fuit multis temporibus.
|
Lc 22:60
|
Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus.
|
Act 6:13
|
et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:
|