Rom 6:6
|
Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.
|
Rom 15:28
|
Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam.
|
I Cor 1:12
|
Hoc autem dico, quod unusquisque vestrum dicit: Ego quidem sum Pauli: ego autem Apollo: ego vero Cephæ: ego autem Christi.
|
I Cor 7:6
|
Hoc autem dico secundum indulgentiam, non secundum imperium.
|
I Cor 7:29
|
Hoc itaque dico, fratres: tempus breve est: reliquum est, ut et qui habent uxores, tamquam non habentes sint:
|
I Cor 10:28
|
Si quis autem dixerit: Hoc immolatum est idolis: nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam:
|
I Cor 11:17
|
Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis.
|
I Cor 15:50
|
Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit.
|
II Cor 9:6
|
Hoc autem dico: qui parce seminat, parce et metet: et qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet.
|
II Cor 13:9
|
Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem.
|
Gal 3:2
|
Hoc solum a vobis volo discere: ex operibus legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei?
|
Gal 3:17
|
Hoc autem dico, testamentum confirmatum a Deo: quæ post quadringentos et triginta annos facta est lex, non irritum facit ad evacuandam promissionem.
|
Eph 4:17
|
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui,
|
Eph 5:5
|
Hoc enim scitote intelligentes: quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet hæreditatem in regno Christi et Dei.
|
Phil 2:5
|
Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu:
|
Col 2:4
|
Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
|
I Thess 4:15
|
Hoc enim vobis dicimus in verbo Domini, quia nos, qui vivimus, qui residui sumus in adventum Domini, non præveniemus eos qui dormierunt.
|
I Tim 1:18
|
Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
|
I Tim 4:16
|
Attende tibi, et doctrinæ: insta in illis. Hoc enim faciens, et teipsum salvum facies, et eos qui te audiunt.
|
II Tim 3:1
|
Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
|
Heb 10:16
|
Hoc autem testamentum, quod testabor ad illos post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in cordibus eorum, et in mentibus eorum superscribam eas:
|
II Petr 3:3
|
Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes,
|
II Io 1:6
|
Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis.
|
Apoc 18:21
|
Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.
|