III Reg 22:11
|
Fecit quoque sibi Sedecias filius Chanaana cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec deleas eam.
|
IV Reg 16:16
|
Fecit igitur Urias sacerdos juxta omnia quæ præceperat rex Achaz.
|
I Par 14:16
|
Fecit ergo David sicut præceperat ei Deus, et percussit castra Philisthinorum, de Gabaon usque Gazera.
|
I Par 15:1
|
Fecit quoque sibi domos in civitate David: et ædificavit locum arcæ Dei, tetenditque ei tabernaculum.
|
II Par 3:8
|
Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis.
|
II Par 3:10
|
Fecit etiam in domo Sancti sanctorum cherubim duos, opere statuario: et texit eos auro.
|
II Par 3:14
|
Fecit quoque velum ex hyacintho, purpura, cocco, et bysso: et intexuit ei cherubim.
|
II Par 4:1
|
Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis.
|
II Par 4:6
|
Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur.
|
II Par 4:7
|
Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris.
|
II Par 4:9
|
Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære.
|
II Par 4:11
|
Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei:
|
II Par 7:8
|
Fecit ergo Salomon solemnitatem in tempore illo septem diebus, et omnis Israël cum eo, ecclesia magna valde, ab introitu Emath usque ad torrentem Ægypti.
|
II Par 9:15
|
Fecit igitur rex Salomon ducentas hastas aureas de summa sexcentorum aureorum, qui in singulis hastis expendebantur:
|
II Par 9:17
|
Fecit quoque rex solium eburneum grande, et vestivit illud auro mundissimo.
|
II Par 12:14
|
Fecit autem malum, et non præparavit cor suum ut quæreret Dominum.
|
II Par 14:2
|
Fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus, et excelsa.
|
II Par 22:4
|
Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus.
|
II Par 31:20
|
Fecit ergo Ezechias universa quæ diximus in omni Juda: operatusque est bonum et rectum, et verum coram Domino Deo suo,
|
II Par 33:2
|
Fecit autem malum coram Domino juxta abominationes gentium, quas subvertit Dominus coram filiis Israël:
|
II Par 35:1
|
Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
|
II Esd 5:13
|
Insuper excussi sinum meum, et dixi: Sic excutiat Deus omnem virum, qui non compleverit verbum istud, de domo sua, et de laboribus suis: sic excutiatur, et vacuus fiat. Et dixit universa multitudo: Amen: et laudaverunt Deum. Fecit ergo populus sicut erat dictum.
|
II Esd 8:17
|
Fecit ergo universa ecclesia eorum, qui redierant de captivitate, tabernacula, et habitaverunt in tabernaculis: non enim fecerant a diebus Josue filii Nun taliter filii Israël usque ad diem illum. Et fuit lætitia magna nimis.
|
II Esd 13:5
|
Fecit ergo sibi gazophylacium grande, et ibi erant ante eum reponentes munera, et thus, et vasa, et decimam frumenti, vini, et olei, partes Levitarum, et cantorum, et janitorum, et primitias sacerdotales.
|
Ps 103:19
|
Fecit lunam in tempora; sol cognovit occasum suum.
|
Eccli 45:24
|
Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis.
|
Ier 38:12
|
Dixitque Abdemelech Æthiops ad Jeremiam: Pone veteres pannos, et hæc scissa et putrida, sub cubito manuum tuarum, et super funes. Fecit ergo Jeremias sic,
|
Lam 2:17
|
AIN. Fecit Dominus quæ cogitavit; complevit sermonem suum, quem præceperat a diebus antiquis: destruxit, et non pepercit, et lætificavit super te inimicum, et exaltavit cornu hostium tuorum.
|
I Mach 14:11
|
Fecit pacem super terram, et lætatus est Israël lætitia magna.
|
Lc 1:51
|
Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui.
|