Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ecce

Tob 11:6 Et dum ex eodem loco specularetur adventum ejus, vidit a longe, et illico agnovit venientem filium suum: currensque nuntiavit viro suo, dicens: Ecce venit filius tuus.
Iudith 13:19 Et proferens de pera caput Holofernis, ostendit illis, dicens: Ecce caput Holofernis principis militiæ Assyriorum, et ecce conopeum illius, in quo recumbebat in ebrietate sua, ubi per manum feminæ percussit illum Dominus Deus noster.
Iob 1:12 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce universa quæ habet in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam. Egressusque est Satan a facie Domini.
Iob 2:6 Dixit ergo Dominus ad Satan: Ecce in manu tua est; verumtamen animam illius serva.
Iob 4:3 Ecce docuisti multos, et manus lassas roborasti;
Iob 4:18 Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in angelis suis reperit pravitatem;
Iob 5:27 Ecce hoc, ut investigavimus, ita est. Quod auditum, mente pertracta.
Iob 6:13 Ecce non est auxilium mihi in me; et necessarii quoque mei recesserunt a me.
Iob 7:21 Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam? Ecce nunc in pulvere dormiam; et si mane me quæsieris, non subsistam.
Iob 13:1 Ecce omnia hæc vidit oculus meus, et audivit auris mea, et intellexi singula.
Iob 15:15 Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
Iob 16:23 Ecce enim breves anni transeunt: et semitam per quam non revertar ambulo.
Iob 19:7 Ecce clamabo, vim patiens, et nemo audiet: vociferabor, et non est qui judicet.
Iob 25:5 Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:
Iob 26:5 Ecce gigantes gemunt sub aquis, et qui habitant cum eis.
Iob 26:14 Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus: et cum vix parvam stillam sermonis ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri?
Iob 27:12 Ecce vos omnes nostis, et quid sine causa vana loquimini?
Iob 28:28 Et dixit homini: Ecce timor Domini, ipsa est sapientia, et recedere a malo, intelligentia.
Iob 33:2 Ecce aperui os meum: loquatur lingua mea in faucibus meis.
Iob 33:6 Ecce, et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum.
Iob 33:29 Ecce hæc omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos,
Iob 36:22 Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus.
Iob 36:26 Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inæstimabilis.
Iob 40:10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
Iob 40:18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
Iob 40:28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.
Ps 7:15 Ecce parturiit injustitiam; concepit dolorem, et peperit iniquitatem.
Ps 32:18 Ecce oculi Domini super metuentes eum: et in eis qui sperant super misericordia ejus.
Ps 38:6 Ecce mensurabiles posuisti dies meos, et substantia mea tamquam nihilum ante te. Verumtamen universa vanitas, omnis homo vivens.
Ps 39:8 tunc dixi: Ecce venio. In capite libri scriptum est de me,
Ps 50:7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.
Ps 50:8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.
Ps 51:9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
Ps 53:6 Ecce enim Deus adjuvat me, et Dominus susceptor est animæ meæ.
Ps 54:8 Ecce elongavi fugiens; et mansi in solitudine.
Ps 58:8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?
Ps 72:12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo, obtinuerunt divitias.
Ps 118:40 Ecce concupivi mandata tua; in æquitate tua vivifica me.
Ps 120:4 Ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israël.
Ps 122:2 Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum; sicut oculi ancillæ in manibus dominæ suæ: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.
Ps 127:4 Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum.
Ps 131:6 Ecce audivimus eam in Ephrata; invenimus eam in campis silvæ.
Ps 132:1 Canticum graduum David. Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum!
Ps 133:1 Canticum graduum. Ecce nunc benedicite Dominum, omnes servi Domini: qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Ps 138:5 Ecce, Domine, tu cognovisti omnia, novissima et antiqua. Tu formasti me, et posuisti super me manum tuam.
Prov 22:20 Ecce descripsi eam tibi tripliciter, in cogitationibus et scientia;
Eccles 1:10 Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
Eccles 1:16 Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
Eccles 7:28 Ecce hoc inveni, dixit Ecclesiastes, unum et alterum ut invenirem rationem,
Cant 1:14 SPONSUS. Ecce tu pulchra es, amica mea! ecce tu pulchra es! Oculi tui columbarum.