Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Daniel

Dan 13:51 Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.
Dan 13:55 Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.
Dan 13:59 Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.
Dan 13:61 Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,
Dan 13:64 Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.
Dan 14:1 Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus.
Dan 14:3 Rex quoque colebat eum, et ibat per singulos dies adorare eum: porro Daniel adorabat Deum suum. Dixitque ei rex: Quare non adoras Bel?
Dan 14:6 Et ait Daniel arridens: Ne erres, rex: iste enim intrinsecus luteus est, et forinsecus æreus, neque comedit aliquando.
Dan 14:8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum.
Dan 14:8 Si autem ostenderitis quoniam Bel comedat hæc, morietur Daniel, quia blasphemavit in Bel. Et dixit Daniel regi: Fiat juxta verbum tuum.
Dan 14:11 et cum ingressus fueris mane, nisi inveneris omnia comesta a Bel, morte moriemur, vel Daniel qui mentitus est adversum nos.
Dan 14:13 Factum est igitur postquam egressi sunt illi, rex posuit cibos ante Bel: præcepit Daniel pueris suis, et attulerunt cinerem, et cribravit per totum templum coram rege: et egressi clauserunt ostium, et signantes annulo regis abierunt.
Dan 14:15 Surrexit autem rex primo diluculo, et Daniel cum eo.
Dan 14:16 Et ait rex: Salvane sunt signacula, Daniel? Qui respondit: Salva, rex.
Dan 14:18 Et risit Daniel, et tenuit regem ne ingrederetur intro: et dixit: Ecce pavimentum: animadverte cujus vestigia sint hæc.
Dan 14:24 Dixitque Daniel: Dominum Deum meum adoro, quia ipse est Deus vivens: iste autem non est deus vivens.
Dan 14:26 Tulit ergo Daniel picem, et adipem, et pilos, et coxit pariter: fecitque massas, et dedit in os draconis, et diruptus est draco. Et dixit: Ecce quem colebatis.
Dan 14:36 Et clamavit Habacuc, dicens: Daniel serve Dei, tolle prandium quod misit tibi Deus.
Dan 14:37 Et ait Daniel: Recordatus es mei, Deus, et non dereliquisti diligentes te.
Dan 14:38 Surgensque Daniel comedit. Porro angelus Domini restituit Habacuc confestim in loco suo.
Dan 14:39 Venit ergo rex die septimo ut lugeret Danielem: et venit ad lacum, et introspexit, et ecce Daniel sedens in medio leonum.
I Mach 2:60 Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.