Rom 9:5
|
quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen.
|
Rom 10:4
|
Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
|
Rom 14:9
|
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur.
|
Rom 14:15
|
Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
|
Rom 15:3
|
Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me.
|
Rom 15:7
|
Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei.
|
Rom 15:18
|
Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis:
|
Rom 15:20
|
Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem:
|
I Cor 1:13
|
Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis?
|
I Cor 1:17
|
Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare: non in sapientia verbi, ut non evacuetur crux Christi.
|
I Cor 3:11
|
Fundamentum enim aliud nemo potest ponere præter id quod positum est, quod est Christus Jesus.
|
I Cor 3:23
|
vos autem Christi: Christus autem Dei.
|
I Cor 5:7
|
Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus.
|
I Cor 8:6
|
nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum.
|
I Cor 8:11
|
Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est?
|
I Cor 10:4
|
et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra: petra autem erat Christus):
|
I Cor 11:3
|
Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus.
|
I Cor 12:12
|
Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus.
|
I Cor 15:3
|
Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:
|
I Cor 15:12
|
Si autem Christus prædicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est?
|
I Cor 15:13
|
Si autem resurrectio mortuorum non est: neque Christus resurrexit.
|
I Cor 15:14
|
Si autem Christus non resurrexit, inanis est ergo prædicatio nostra, inanis est et fides vestra:
|
I Cor 15:16
|
Nam si mortui non resurgunt, neque Christus resurrexit.
|
I Cor 15:17
|
Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra: adhuc enim estis in peccatis vestris.
|
I Cor 15:20
|
Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiæ dormientium,
|
I Cor 15:23
|
Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt.
|
II Cor 1:19
|
Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit.
|
II Cor 5:15
|
et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit.
|
II Cor 13:3
|
An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis?
|
II Cor 13:5
|
Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis.
|
Gal 2:17
|
Quod si quærentes justificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit.
|
Gal 2:20
|
Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.
|
Gal 2:21
|
Non abjicio gratiam Dei. Si enim per legem justitia, ergo gratis Christus mortuus est.
|
Gal 3:1
|
O insensati Galatæ, quis vos fascinavit non obedire veritati, ante quorum oculos Jesus Christus præscriptus est, in vobis crucifixus?
|
Gal 3:13
|
Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum: quia scriptum est: Maledictus omnis qui pendet in ligno:
|
Gal 3:16
|
Abrahæ dictæ sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis: sed quasi in uno: Et semini tuo, qui est Christus.
|
Gal 4:19
|
Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis:
|
Gal 4:31
|
Itaque, fratres, non sumus ancillæ filii, sed liberæ: qua libertate Christus nos liberavit.
|
Gal 5:2
|
Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
|
Eph 4:15
|
Veritatem autem facientes in caritate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus:
|
Eph 5:2
|
et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis, oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
|
Eph 5:14
|
Propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.
|
Eph 5:23
|
quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiæ: ipse, salvator corporis ejus.
|
Eph 5:25
|
Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea,
|
Eph 5:29
|
Nemo enim umquam carnem suam odio habuit: sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam:
|
Phil 1:18
|
Quid enim? Dum omni modo sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur: et in hoc gaudeo, sed et gaudebo.
|
Phil 1:20
|
secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar: sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
|
Phil 1:21
|
Mihi enim vivere Christus est, et mori lucrum.
|
Phil 2:11
|
et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
|
Col 1:27
|
quibus voluit Deus notas facere divitias gloriæ sacramenti hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriæ,
|