Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Audite

Ier 9:20 Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum:
Ier 10:1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israël.
Ier 11:2 Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem,
Ier 11:4 quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:
Ier 11:6 Et dixit Dominus ad me: Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa,
Ier 11:7 quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.
Ier 13:15 Audite, et auribus percipite: nolite elevari, quia Dominus locutus est.
Ier 17:20 et dices ad eos: Audite verbum Domini, reges Juda, et omnis Juda, cunctique habitatores Jerusalem, qui ingredimini per portas istas.
Ier 19:3 Et dices: Audite verbum Domini, reges Juda, et habitatores Jerusalem: Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël: Ecce ego inducam afflictionem super locum istum, ita ut omnis qui audierit illam tinniant aures ejus,
Ier 21:11 Et domui regis Juda: Audite verba Domini,
Ier 31:10 Audite verbum Domini, gentes, et annuntiate in insulis quæ procul sunt, et dicite: Qui dispersit Israël congregabit eum, et custodiet eum sicut pastor gregem suum.
Ier 44:24 Dixit autem Jeremias ad omnem populum, et ad universas mulieres: Audite verbum Domini, omnis Juda, qui estis in terra Ægypti.
Lam 1:18 SADE. Justus est Dominus, quia os ejus ad iracundiam provocavi. Audite, obsecro, universi populi, et videte dolorem meum: virgines meæ et juvenes mei abierunt in captivitatem.
Bar 4:9 Vidit enim iracundiam a Deo venientem vobis, et dixit: Audite, confines Sion: adduxit enim mihi Deus luctum magnum.
Ezech 13:2 Fili hominis, vaticinare ad prophetas Israël, qui prophetant, et dices prophetantibus de corde suo: Audite verbum Domini.
Ezech 18:25 Et dixistis: Non est æqua via Domini! Audite ergo, domus Israël: numquid via mea non est æqua? et non magis viæ vestræ pravæ sunt?
Ezech 25:3 Et dices filiis Ammon: Audite verbum Domini Dei. Hæc dicit Dominus Deus: Pro eo quod dixisti: Euge, euge, super sanctuarium meum, quia pollutum est; et super terram Israël, quoniam desolata est; et super domum Juda, quoniam ducti sunt in captivitatem:
Osee 4:1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ: non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.
Osee 5:1 Audite hoc, sacerdotes, et attendite, domus Israël, et domus regis, auscultate: quia vobis judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et rete expansum super Thabor.
Ioël 1:2 Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
Amos 3:1 Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, filii Israël, super omnem cognationem quam eduxi de terra Ægypti, dicens:
Amos 3:13 Audite, et contestamini in domo Jacob, dicit Dominus Deus exercituum;
Amos 4:1 Audite verbum hoc, vaccæ pingues, quæ estis in monte Samariæ, quæ calumniam facitis egenis et confringitis pauperes; quæ dicitis dominis vestris: Afferte, et bibemus.
Amos 5:1 Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum: domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
Amos 8:4 Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ,
Mich 1:2 Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
Mich 3:1 Et dixi: Audite, princeps Jacob, et duces domus Israël: numquid non vestrum est scire judicium,
Mich 3:9 Audite hoc, principes domus Jacob, et judices domus Israël, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis:
Mich 6:1 Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.
Mt 15:10 Et convocatis ad se turbis, dixit eis: Audite, et intelligite.
Mc 4:3 Audite: ecce exiit seminans ad seminandum.
Mc 7:14 Et advocans iterum turbam, dicebat illis: Audite me omnes, et intelligite.
Lc 18:6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
Iac 2:5 Audite, fratres mei dilectissimi: nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo, divites in fide, et hæredes regni, quod repromisit Deus diligentibus se?