Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Ait

Lc 1:13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:
Lc 4:24 Ait autem: Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
Lc 6:9 Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?
Lc 7:31 Ait autem Dominus: Cui ergo similes dicam homines generationis hujus? et cui similes sunt?
Lc 9:13 Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
Lc 9:14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
Lc 9:59 Ait autem ad alterum: Sequere me: ille autem dixit: Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
Lc 9:62 Ait ad illum Jesus: Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
Lc 12:13 Ait autem ei quidam de turba: Magister, dic fratri meo ut dividat mecum hæreditatem.
Lc 12:41 Ait autem et Petrus: Domine, ad nos dicis hanc parabolam, an et ad omnes?
Lc 13:23 Ait autem illi quidam: Domine, si pauci sunt, qui salvantur? Ipse autem dixit ad illos:
Lc 15:11 Ait autem: Homo quidam habuit duos filios:
Lc 16:3 Ait autem villicus intra se: Quid faciam? quia dominus meus aufert a me villicationem. Fodere non valeo, mendicare erubesco.
Lc 16:7 Deinde alii dixit: Tu vero quantum debes? Qui ait: Centum coros tritici. Ait illi: Accipe litteras tuas, et scribe octoginta.
Lc 16:31 Ait autem illi: Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.
Lc 18:6 Ait autem Dominus: Audite quid judex iniquitatis dicit:
Lc 18:27 Ait illis: Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum.
Lc 18:28 Ait autem Petrus: Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te.
Lc 19:9 Ait Jesus ad eum: Quia hodie salus domui huic facta est: eo quod et ipse filius sit Abrahæ.
Lc 22:31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:
Lc 23:4 Ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas: Nihil invenio causæ in hoc homine.
Io 1:23 Ait: Ego vox clamantis in deserto: Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
Io 9:12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio.
Io 11:27 Ait illi: Utique Domine, ego credidi quia tu es Christus, Filius Dei vivi, qui in hunc mundum venisti.
Io 11:39 Ait Jesus: Tollite lapidem. Dicit ei Martha, soror ejus qui mortuus fuerat: Domine, jam fœtet, quatriduanus est enim.
Io 21:16 Dicit ei iterum: Simon Joannis, diligis me? Ait illi: Etiam Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos.
Act 10:14 Ait autem Petrus: Absit Domine, quia numquam manducavi omne commune et immundum.
II Cor 6:2 Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.