Concordantiae

Biblia Sacra (Vulgatam Clementinam)

Abraham

Lc 16:24 et ipse clamans dixit: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma.
Lc 16:25 Et dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris:
Lc 16:29 Et ait illi Abraham: Habent Moysen et prophetas: audiant illos.
Lc 16:30 At ille dixit: Non, pater Abraham: sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent.
Lc 20:37 Quia vero resurgant mortui, et Moyses ostendit secus rubum, sicut dicit Dominum, Deum Abraham, et Deum Isaac, et Deum Jacob.
Io 8:39 Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
Io 8:40 Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
Io 8:52 Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
Io 8:53 Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
Io 8:56 Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
Io 8:57 Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
Io 8:58 Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
Act 3:13 Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti.
Act 3:25 Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ.
Act 7:16 Et translati sunt in Sichem, et positi sunt in sepulchro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor filii Sichem.
Act 7:32 Ego sum Deus patrum tuorum, Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob. Tremefactus autem Moyses, non audebat considerare.
Act 13:26 Viri fratres, filii generis Abraham, et qui in vobis timent Deum, vobis verbum salutis hujus missum est.
Rom 4:1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?
Rom 4:2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.
Rom 4:3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.
Rom 11:1 Dico ergo: Numquid Deus repulit populum suum? Absit. Nam et ego Israëlita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin:
Gal 3:6 Sicut scriptum est: Abraham credidit Deo, et reputatum est illi ad justitiam:
Gal 3:9 Igitur qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham.
Gal 4:22 Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera.
Heb 7:2 cui et decimas omnium divisit Abraham: primum quidem qui interpretatur rex justitiæ: deinde autem et rex Salem, quod est, rex pacis,
Heb 7:4 Intuemini autem quantus sit hic, cui et decimas dedit de præcipuis Abraham patriarcha.
Heb 7:6 Cujus autem generatio non annumeratur in eis, decimas sumpsit ab Abraham, et hunc, qui habebat repromissiones, benedixit.
Heb 7:9 Et (ut ita dictum sit) per Abraham, et Levi, qui decimas accepit, decimatus est:
Heb 11:8 Fide qui vocatur Abraham obedivit in locum exire, quem accepturus erat in hæreditatem: et exiit, nesciens quo iret.
Heb 11:17 Fide obtulit Abraham Isaac, cum tentaretur, et unigenitum offerebat, qui susceperat repromissiones:
Iac 2:21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare?
Iac 2:23 Et suppleta est Scriptura, dicens: Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est.