II Esd 12:46
|
Et omnis Israël, in diebus Zorobabel, et in diebus Nehemiæ, dabant partes cantoribus et janitoribus per dies singulos, et sanctificabant Levitas, et Levitæ sanctificabant filios Aaron.
|
Ps 76:21
|
Deduxisti sicut oves populum tuum, in manu Moysi et Aaron.
|
Ps 98:6
|
Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos;
|
Ps 104:26
|
Misit Moysen, servum suum, Aaron quem elegit ipsum.
|
Ps 105:16
|
Et irritaverunt Moysen in castris, Aaron, sanctum Domini.
|
Ps 113:18
|
Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
|
Ps 113:20
|
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
|
Ps 117:3
|
Dicat nunc domus Aaron: Quoniam in sæculum misericordia ejus.
|
Ps 132:2
|
Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram vestimenti ejus;
|
Ps 134:19
|
Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino.
|
Eccli 36:19
|
secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.
|
Eccli 45:7
|
Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi.
|
Eccli 45:25
|
Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi.
|
Eccli 50:14
|
sic circa illum steterunt quasi rami palmæ: et omnes filii Aaron in gloria sua.
|
Eccli 50:18
|
Tunc exclamaverunt filii Aaron, in tubis productilibus sonuerunt: et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo.
|
Mich 6:4
|
Quia eduxi te de terra Ægypti, et de domo servientium liberavi te, et misi ante faciem tuam Moysen, et Aaron, et Mariam.
|
I Mach 7:14
|
Dixerunt enim: Homo sacerdos de semine Aaron venit; non decipiet nos:
|
Lc 1:5
|
Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth.
|
Act 7:40
|
dicentes ad Aaron: Fac nobis deos, qui præcedant nos: Moyses enim hic, qui eduxit nos de terra Ægypti, nescimus quid factum sit ei.
|
Heb 5:4
|
Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.
|
Heb 7:11
|
Si ergo consummatio per sacerdotium Leviticum erat (populus enim sub ipso legem accepit) quid adhuc necessarium fuit secundum ordinem Melchisedech, alium surgere sacerdotem, et non secundum ordinem Aaron dici?
|
Heb 9:4
|
aureum habens thuribulum, et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro, in qua urna aurea habens manna, et virga Aaron, quæ fronduerat, et tabulæ testamenti,
|