OC verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens:
Hæc dicit Dominus Deus Israël, dicens: Scribe tibi omnia verba, quæ locutus sum ad te, in libro.
Ecce enim dies veniunt, dicit Dominus, et convertam conversionem populi mei Israël et Juda, ait Dominus: et convertam eos ad terram quam dedi patribus eorum, et possidebunt eam.
•
Et hæc verba quæ locutus est Dominus ad Israël et ad Judam:
Quoniam hæc dicit Dominus: Vocem terroris audivimus: formido, et non est pax.
Interrogate, et videte si generat masculus: quare ergo vidi omnis viri manum super lumbum suum, quasi parturientis, et conversæ sunt universæ facies in auruginem?
Væ! quia magna dies illa, nec est similis ejus: tempusque tribulationis est Jacob, et ex ipso salvabitur.
Et erit in die illa, ait Dominus exercituum, conteram jugum ejus de collo tuo: et vincula ejus dirumpam, et non dominabuntur ei amplius alieni:
sed servient Domino Deo suo, et David regi suo, quem suscitabo eis.
•
Tu ergo ne timeas, serve meus Jacob, ait Dominus: neque paveas, Israël, quia ecce ego salvabo te de terra longinqua, et semen tuum de terra captivitatis eorum: et revertetur Jacob, et quiescet, et cunctis affluet bonis, et non erit quem formidet:
quoniam tecum ego sum, ait Dominus, ut salvem te. Faciam enim consummationem in cunctis gentibus in quibus dispersi te: te autem non faciam in consummationem: sed castigabo te in judicio, ut non videaris tibi innoxius.
Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua, pessima plaga tua:
non est qui judicet judicium tuum ad alligandum: curationum utilitas non est tibi.
Omnes amatores tui obliti sunt tui, teque non quærent: plaga enim inimici percussi te castigatione crudeli: propter multitudinem iniquitatis tuæ dura facta sunt peccata tua.
Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
Propterea omnes qui comedunt te devorabuntur, et universi hostes tui in captivitatem ducentur: et qui te vastant vastabuntur, cunctosque prædatores tuos dabo in prædam.
Obducam enim cicatricem tibi, et a vulneribus tuis sanabo te, dicit Dominus. Quia electam vocaverunt te, Sion: hæc est, quæ non habebat requirentem.
•
Hæc dicit Dominus: Ecce ego convertam conversionem tabernaculorum Jacob, et tectis ejus miserebor, et ædificabitur civitas in excelso suo, et templum juxta ordinem suum fundabitur:
et egredietur de eis laus, voxque ludentium. Et multiplicabo eos, et non minuentur: et glorificabo eos, et non attenuabuntur.
Et erunt filii ejus sicut a principio, et cœtus ejus coram me permanebit, et visitabo adversum omnes qui tribulant eum.
Et erit dux ejus ex eo, et princeps de medio ejus producetur: et applicabo eum, et accedet ad me. Quis enim iste est qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? ait Dominus:
et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum.
•
Ecce turbo Domini, furor egrediens, procella ruens: in capite impiorum conquiescet.
Non avertet iram indignationis Dominus, donec faciat et compleat cogitationem cordis sui: in novissimo dierum intelligetis ea.
Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas