ESPERE autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.
Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum:
erat autem aspectus ejus sicut fulgur: et vestimentum ejus sicut nix.
Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.
Respondens autem angelus dixit mulieribus: Nolite timere vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.
Non est hic: surrexit enim, sicut dixit: venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.
Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit: et ecce præcedit vos in Galilæam: ibi eum videbitis: ecce prædixi vobis.
Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.
Et ecce Jesus occurrit illis, dicens: Avete. Illæ autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus, et adoraverunt eum.
Tunc ait illis Jesus: Nolite timere: ite, nuntiare fratribus meis ut eant in Galilæam; ibi me videbunt.
•
Quæ cum abiissent, ecce quidam de custodibus venerunt in civitatem, et nuntiaverunt principibus sacerdotum omnia quæ facta fuerant.
Et congregati cum senioribus consilio accepto, pecuniam copiosam dederunt militibus,
dicentes: Dicite quia discipuli ejus nocte venerunt, et furati sunt eum, nobis dormientibus.
Et si hoc auditum fuerit a præside, nos suadebimus ei, et securos vos faciemus.
At illi, accepta pecunia, fecerunt sicut erant edocti. Et divulgatum est verbum istud apud Judæos, usque in hodiernum diem.
•
Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
Et videntes eum adoraverunt: quidam autem dubitaverunt.
Et accedens Jesus locutus est eis, dicens: Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra:
euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti:
docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Padre
Hijo
Espíritu Santo
Ángeles
Satanás
Comentario
Referencia
Ilustración
Atlas