N finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth.
Miserere mei, Deus, quoniam conculcavit me homo; tota die impugnans, tribulavit me.
Conculcaverunt me inimici mei tota die; quoniam multi bellantes adversum me.
Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo.
In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi; non timebo quid faciat mihi caro.
Tota die verba mea execrabantur; adversum me omnes cogitationes eorum in malum.
Inhabitabunt, et abscondent; ipsi calcaneum meum observabunt. Sicut sustinuerunt animam meam,
pro nihilo salvos facies illos; in ira populos confringes.
Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua;
tunc convertentur inimici mei retrorsum: in quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es.
In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo.
In me sunt, Deus, vota tua, quæ reddam, laudationes tibi:
quoniam eripuisti animam meam de morte, et pedes meos de lapsu, ut placeam coram Deo in lumine viventium.
Father
Son
Holy Spirit
Angels
Satan
Commentary
Reference
Artwork
Atlas