LLELUJA. ALEPH. Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Beati qui scrutantur testimonia ejus, in toto corde exquirunt eum.
Non enim qui operantur iniquitatem in viis ejus ambulaverunt.
Tu mandasti mandata tua custodiri nimis.
Utinam dirigantur viæ meæ ad custodiendas justificationes tuas!
Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis.
Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ.
Justificationes tuas custodiam; non me derelinquas usquequaque.
•
BETH. In quo corrigit adolescentior viam suam? in custodiendo sermones tuos.
In toto corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis.
In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.
Benedictus es, Domine; doce me justificationes tuas.
In labiis meis pronuntiavi omnia judicia oris tui.
In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.
In mandatis tuis exercebor, et considerabo vias tuas.
In justificationibus tuis meditabor: non obliviscar sermones tuos.
•
GHIMEL. Retribue servo tuo, vivifica me, et custodiam sermones tuos.
Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.
Incola ego sum in terra, non abscondas a me mandata tua.
Concupivit anima mea desiderare justificationes tuas in omni tempore.
Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis.
Aufer a me opprobrium et contemptum, quia testimonia tua exquisivi.
Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis.
Nam et testimonia tua meditatio mea est; et consilium meum justificationes tuæ.
•
DALETH. Adhæsit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum.
Vias meas enuntiavi, et exaudisti me; doce me justificationes tuas.
Viam justificationum tuarum instrue me, et exercebor in mirabilibus tuis.
Dormitavit anima mea præ tædio; confirma me in verbis tuis.
Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua miserere mei.
Viam veritatis elegi; judicia tua non sum oblitus.
Adhæsi testimoniis tuis, Domine; noli me confundere.
Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum.
•
HE. Legem pone mihi, Domine, viam justificationum tuarum, et exquiram eam semper.
Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo.
Deduc me in semitam mandatorum tuorum, quia ipsam volui.
Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam.
Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me.
Statue servo tuo eloquium tuum in timore tuo.
Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum, quia judicia tua jucunda.
Ecce concupivi mandata tua; in æquitate tua vivifica me.
•
VAU. Et veniat super me misericordia tua, Domine; salutare tuum secundum eloquium tuum.
Et respondebo exprobrantibus mihi verbum, quia speravi in sermonibus tuis.
Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usquequaque, quia in judiciis tuis supersperavi.
Et custodiam legem tuam semper, in sæculum et in sæculum sæculi:
et ambulabam in latitudine, quia mandata tua exquisivi.
Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar.
Et meditabar in mandatis tuis, quæ dilexi.
Et levavi manus meas ad mandata tua, quæ dilexi, et exercebar in justificationibus tuis.
•
ZAIN. Memor esto verbi tui servo tuo, in quo mihi spem dedisti.
Hæc me consolata est in humilitate mea, quia eloquium tuum vivificavit me.
Superbi inique agebant usquequaque, a lege autem tua non declinavi.
Memor fui judiciorum tuorum a sæculo, Domine, et consolatus sum.
Defectio tenuit me, pro peccatoribus derelinquentibus legem tuam.
Cantabiles mihi erant justificationes tuæ in loco peregrinationis meæ.
Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam.
Hæc facta est mihi, quia justificationes tuas exquisivi.
•
HETH. Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam.
Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo; miserere mei secundum eloquium tuum.
Cogitavi vias meas, et converti pedes meos in testimonia tua.
Paratus sum, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua.
Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legem tuam non sum oblitus.
Media nocte surgebam, ad confitendum tibi super judicia justificationis tuæ.
Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua.
Misericordia tua, Domine, plena est terra; justificationes tuas doce me.
•
TETH. Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.
Bonitatem, et disciplinam, et scientiam doce me, quia mandatis tuis credidi.
Priusquam humiliarer ego deliqui, propterea eloquium tuum custodivi.
Bonus es tu, et in bonitate tua doce me justificationes tuas.
Multiplicata est super me iniquitas superborum; ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.
Coagulatum est sicut lac cor eorum; ego vero legem tuam meditatus sum.
Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas.
Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.
•
JOD. Manus tuæ fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, et discam mandata tua.
Qui timent te videbunt me, et lætabuntur, quia in verba tua supersperavi.
Cognovi, Domine, quia æquitas judicia tua, et in veritate tua humiliasti me.
Fiat misericordia tua ut consoletur me, secundum eloquium tuum servo tuo.
Veniant mihi miserationes tuæ, et vivam, quia lex tua meditatio mea est.
Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me; ego autem exercebor in mandatis tuis.
Convertantur mihi timentes te, et qui noverunt testimonia tua.
Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis, ut non confundar.
•
CAPH. Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum supersperavi.
Defecerunt oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me?
Quia factus sum sicut uter in pruina; justificationes tuas non sum oblitus.
Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me judicium?
Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.
Omnia mandata tua veritas, inique persecuti sunt me, adjuva me.
Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua.
Secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui.
•
LAMED. In æternum, Domine, verbum tuum permanet in cælo.
In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet.
Ordinatione tua perseverat dies, quoniam omnia serviunt tibi.
Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forte periissem in humilitate mea.
In æternum non obliviscar justificationes tuas, quia in ipsis vivificasti me.
Tuus sum ego; salvum me fac, quoniam justificationes tuas exquisivi.
Me exspectaverunt peccatores ut perderent me; testimonia tua intellexi.
Omnis consummationis vidi finem, latum mandatum tuum nimis.
•
MEM. Quomodo dilexi legem tuam, Domine! tota die meditatio mea est.
Super inimicos meos prudentem me fecisti mandato tuo, quia in æternum mihi est.
Super omnes docentes me intellexi, quia testimonia tua meditatio mea est.
Super senes intellexi, quia mandata tua quæsivi.
Ab omni via mala prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua.
A judiciis tuis non declinavi, quia tu legem posuisti mihi.
Quam dulcia faucibus meis eloquia tua! super mel ori meo.
A mandatis tuis intellexi; propterea odivi omnem viam iniquitatis.
•
NUN. Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.
Juravi et statui custodire judicia justitiæ tuæ.
Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum.
Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine, et judicia tua doce me.
Anima mea in manibus meis semper, et legem tuam non sum oblitus.
Posuerunt peccatores laqueum mihi, et de mandatis tuis non erravi.
Hæreditate acquisivi testimonia tua in æternum, quia exsultatio cordis mei sunt.
Inclinavi cor meum ad faciendas justificationes tuas, in æternum, propter retributionem.
•
SAMECH. Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi.
Adjutor et susceptor meus es tu, et in verbum tuum supersperavi.
Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
Suscipe me secundum eloquium tuum, et vivam, et non confundas me ab exspectatione mea.
Adjuva me, et salvus ero, et meditabor in justificationibus tuis semper.
Sprevisti omnes discedentes a judiciis tuis, quia injusta cogitatio eorum.
Prævaricantes reputavi omnes peccatores terræ; ideo dilexi testimonia tua.
Confige timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui.
•
AIN. Feci judicium et justitiam, non tradas me calumniantibus me.
Suscipe servum tuum in bonum: non calumnientur me superbi.
Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium justitiæ tuæ.
Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, et justificationes tuas doce me.
Servus tuus sum ego, da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.
Tempus faciendi, Domine; dissipaverunt legem tuam.
Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.
Propterea ad omnia mandata tua dirigebar; omnem viam iniquam odio habui.
•
PHE. Mirabilia testimonia tua, ideo scrutata est ea anima mea.
Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.
Os meum aperui, et attraxi spiritum, quia mandata tua desiderabam.
Aspice in me, et miserere mei, secundum judicium diligentium nomen tuum.
Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia.
Redime me a calumniis hominum ut custodiam mandata tua.
Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas.
Exitus aquarum deduxerunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam.
•
SADE. Justus es, Domine, et rectum judicium tuum.
Mandasti justitiam testimonia tua et veritatem tuam nimis.
Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei.
Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.
Adolescentulus sum ego et contemptus; justificationes tuas non sum oblitus.
Justitia tua, justitia in æternum, et lex tua veritas.
Tribulatio et angustia invenerunt me; mandata tua meditatio mea est.
Æquitas testimonia tua in æternum; intellectum da mihi, et vivam.
•
COPH. Clamavi in toto corde meo: exaudi me, Domine; justificationes tuas requiram.
Clamavi ad te; salvum me fac, ut custodiam mandata tua.
Præveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.
Prævenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua.
Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine, et secundum judicium tuum vivifica me.
Appropinquaverunt persequentes me iniquitati, a lege autem tua longe facti sunt.
Prope es tu, Domine, et omnes viæ tuæ veritas.
Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in æternum fundasti ea.
•
RES. Vide humilitatem meam, et eripe me, quia legem tuam non sum oblitus.
Judica judicium meum, et redime me: propter eloquium tuum vivifica me.
Longe a peccatoribus salus, quia justificationes tuas non exquisierunt.
Misericordiæ tuæ multæ, Domine; secundum judicium tuum vivifica me.
Multi qui persequuntur me, et tribulant me; a testimoniis tuis non declinavi.
Vidi prævaricantes et tabescebam, quia eloquia tua non custodierunt.
Vide quoniam mandata tua dilexi, Domine; in misericordia tua vivifica me.
Principium verborum tuorum veritas; in æternum omnia judicia justitiæ tuæ.
•
SIN. Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum.
Lætabor ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa.
Iniquitatem odio habui, et abominatus sum, legem autem tuam dilexi.
Septies in die laudem dixi tibi, super judicia justitiæ tuæ.
Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum.
Exspectabam salutare tuum, Domine, et mandata tua dilexi.
Custodivit anima mea testimonia tua, et dilexit ea vehementer.
Servavi mandata tua et testimonia tua, quia omnes viæ meæ in conspectu tuo.
•
TAU. Appropinquet deprecatio mea in conspectu tuo, Domine; juxta eloquium tuum da mihi intellectum.
Intret postulatio mea in conspectu tuo; secundum eloquium tuum eripe me.
Eructabunt labia mea hymnum, cum docueris me justificationes tuas.
Pronuntiabit lingua mea eloquium tuum, quia omnia mandata tua æquitas.
Fiat manus tua ut salvet me, quoniam mandata tua elegi.
Concupivi salutare tuum, Domine, et lex tua meditatio mea est.
Vivet anima mea, et laudabit te, et judicia tua adjuvabunt me.
Erravi sicut ovis quæ periit; quære servum tuum, quia mandata tua non sum oblitus.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας