PSI David. Benedic, anima mea, Domino, et omnia quæ intra me sunt nomini sancto ejus.
Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus;
qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis, qui sanat omnes infirmitates tuas;
qui redimit de interitu vitam tuam, qui coronat te in misericordia et miserationibus;
qui replet in bonis desiderium tuum: renovabitur ut aquilæ juventus tua.
Faciens misericordias Dominus, et judicium omnibus injuriam patientibus.
Notas fecit vias suas Moysi, filiis Israël voluntates suas.
•
Miserator et misericors Dominus, longanimis, et multum misericors.
Non in perpetuum irascetur, neque in æternum comminabitur.
Non secundum peccata nostra fecit nobis, neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis.
Quoniam secundum altitudinem cæli a terra, corroboravit misericordiam suam super timentes se;
quantum distat ortus ab occidente, longe fecit a nobis iniquitates nostras.
Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum; recordatus est quoniam pulvis sumus.
Homo, sicut fœnum dies ejus; tamquam flos agri, sic efflorebit:
quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet: et non cognoscet amplius locum suum.
Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
Benedicite Domino, omnes angeli ejus, potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
Benedicite Domino, omnia opera ejus, in omni loco dominationis ejus. Benedic, anima mea, Domino.
Πατήρ
Υιός
Άγιο Πνεύμα
Άγγελοι
Σατανάς
Σχόλια
Παραπομπή
Έργα τέχνης
Άτλας