PSALMUS David. Domine, clamavi ad te, exaudi me; intende voci meæ, cum clamavero ad te. 2 Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.

3 Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.

4 Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis; cum hominibus operantibus iniquitatem; et non communicabo cum electis eorum.

5 Corripiet me justus in misericordia, et increpabit me: oleum autem peccatoris non impinguet caput meum, quoniam adhuc et oratio mea in beneplacitis eorum.

6 Absorpti sunt juncti petræ judices eorum; audient verba mea, quoniam potuerunt.

7 Sicut crassitudo terræ erupta est super terram; dissipata sunt ossa nostra secus infernum.

8 Quia ad te, Domine, Domine, oculi mei; in te speravi, non auferas animam meam.

9 Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem.

10 Cadent in retiaculo ejus peccatores: singulariter sum ego, donec transeam.

الأب
ابن
الروح القدس
الملائكة
الشيطان
التعليق
الإسناد الترافقي
العمل الفني
خرائط