LLELUJA. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.
Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium?
A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob;
qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
•
Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam,
super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum.
Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
الأب
ابن
الروح القدس
الملائكة
الشيطان
التعليق
الإسناد الترافقي
العمل الفني
خرائط