IXERUNT enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Quia ex nihilo nati sumus, et post hoc erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus flatus est in naribus nostris, et sermo scintilla ad commovendum cor nostrum:
qua extincta, cinis erit corpus nostrum, et spiritus diffundetur tamquam mollis aër; et transibit vita nostra tamquam vestigium nubis, et sicut nebula dissolvetur quæ fugata est a radiis solis, et a calore illius aggravata.
Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus, et nemo memoriam habebit operum nostrorum.
Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur.
•
Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter.
Vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.
Coronemus nos rosis antequam marcescant; nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra:
nemo nostrum exsors sit luxuriæ nostræ. Ubique relinquamus signa lætitiæ, quoniam hæc est pars nostra, et hæc est sors.
•
Opprimamus pauperem justum, et non parcamus viduæ, nec veterani revereamur canos multi temporis,
sit autem fortitudo nostra lex justitiæ; quod enim infirmum est inutile invenitur.
Circumveniamus ergo justum, quoniam inutilis est nobis, et contrarius est operibus nostris, et improperat nobis peccata legis, et diffamat in nos peccata disciplinæ nostræ.
Promittit se scientiam Dei habere, et filium Dei se nominat.
Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius, et immutatæ sunt viæ ejus.
Tamquam nugaces æstimati sumus ab illo, et abstinet se a viis nostris tamquam ab immunditiis, et præfert novissima justorum, et gloriatur patrem se habere Deum.
Videamus ergo si sermones illius veri sint, et tentemus quæ ventura sunt illi, et sciemus quæ erunt novissima illius.
Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum.
Contumelia et tormento interrogemus eum, ut sciamus reverentiam ejus, et probemus patientiam illius.
Morte turpissima condemnemus eum; erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
•
Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum.
Et nescierunt sacramenta Dei; neque mercedem speraverunt justitiæ, nec judicaverunt honorem animarum sanctarum.
Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis suæ fecit illum.
Invidia autem diaboli mors introivit in orbem terrarum:
imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集