QUI conservat legem multiplicat oblationem.

2 Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.

3 Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.

4 Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium.

5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.

6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:

7 hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. 9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. 10 Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.

11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.

12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,

13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.

14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.

15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.

16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.

17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? 19 A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit. 21 Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.

22 Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet: 24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius: 25 donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua. 26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集