ANTICUM graduum. Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi: In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.
Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas, cujus participatio ejus in idipsum.
Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.
Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem, et abundantia diligentibus te.
Fiat pax in virtute tua, et abundantia in turribus tuis.
Propter fratres meos et proximos meos, loquebar pacem de te.
Propter domum Domini Dei nostri, quæsivi bona tibi.
父亲
圣子
圣灵
天使
撒旦
书签
引用
艺术品
图集